| Me vero delectat, idque primum ita esse velim, de- | 1.24.13 |
| inde, etiamsi non sit, mihi persuaderi tamen velim. | |
| Quid tibi ergo opera nostra opus est? num elo- | 15 |
| quentia Platonem superare possumus? evolve diligen- | |
| ter eius eum librum, qui est de animo: amplius quod | |
| desideres nihil erit. | |
| Feci mehercule, et quidem saepius; sed nescio quo | |
| modo, dum lego, adsentior, cum posui librum et me- | 20 |
| cum ipse de inmortalitate animorum coepi cogitare, | |
| adsensio omnis illa elabitur. | |
| Quid? hoc dasne aut manere animos post mortem | 25.1 |
| aut morte ipsa interire? | |
| Do vero. | |
| Quid, si maneant? | |
| Beatos esse concedo. | 5 |
| Sin intereant? | |
| Non esse miseros, quoniam ne sint quidem; iam | |
| istuc coacti a te paulo ante concessimus. | |
| Quo modo igitur aut cur mortem malum tibi videri | |
| dicis? quae aut beatos nos efficiet animis manentibus | 10 |
| aut non miseros sensu carentis. | |
| Expone igitur, nisi molestum est, primum, si | 26.1 |
| potes, animos remanere post mortem, tum, | |
| si minus id obtinebis—est enim arduum—, do- | |
| cebis carere omni malo mortem. ego enim istuc | |
| ipsum vereor ne malum sit non dico carere sensu, sed | 5 |
| carendum esse. | |
| Auctoribus quidem ad istam sententiam, quam vis | |
| obtineri, uti optimis possumus, quod in omnibus cau- | |
| sis et debet et solet valere plurimum, et primum qui- | |
| dem omni antiquitate, quae quo propius aberat ab ortu | 10 |
| et divina progenie, hoc melius ea fortasse quae erant | |
| vera cernebant. |