| Itaque unum illud erat insitum priscis illis, quos | 1.27.1 |
| cascos appellat Ennius, esse in morte sensum neque | |
| excessu vitae sic deleri hominem, ut funditus inter- | |
| iret; idque cum multis aliis rebus, tum e pontificio | |
| iure et e caerimoniis sepulcrorum intellegi licet, quas | 5 |
| maxumis ingeniis praediti nec tanta cura coluissent | |
| nec violatas tam inexpiabili religione sanxissent, nisi | |
| haereret in eorum mentibus mortem non interitum | |
| esse omnia tollentem atque delentem, sed quandam | |
| quasi migrationem commutationemque vitae, quae in | 10 |
| claris viris et feminis dux in caelum soleret esse, in | |
| ceteris humi retineretur et permaneret tamen. ex hoc | 28.1 |
| et nostrorum opinione 'Romulus in caelo cum diis agit | |
| aevum', ut famae adsentiens dixit Ennius, et apud | |
| Graecos indeque perlapsus ad nos et usque ad Ocea- | |
| num Hercules tantus et tam praesens habetur deus; | 5 |
| hinc Liber Semela natus eademque famae celebritate | |
| Tyndaridae fratres, qui non modo adiutores in proeliis | |
| victoriae populi Romani, sed etiam nuntii fuisse per- | |
| hibentur. quid? Ino Cadmi filia nonne Λευκοθέα no- | |
| minata a Graecis Matuta habetur a nostris? quid? | 10 |
| totum prope caelum, ne pluris persequar, nonne hu- | |
| mano genere completum est? si vero scrutari vetera | 29.1 |
| et ex is ea quae scriptores Graeciae prodiderunt eru- | |
| ere coner, ipsi illi maiorum gentium dii qui habentur | |
| hinc nobis profecti in caelum reperientur. quaere, quo- | |
| rum demonstrentur sepulcra in Graecia; reminiscere, | 5 |
| quoniam es initiatus, quae tradantur mysteriis: tum | |
| denique, quam hoc late pateat, intelleges. sed qui | |
| nondum ea quae multis post annis <homines> trac- | |
| tare coepissent physica didicissent, tantum sibi per- | |
| suaserant, quantum natura admonente cognoverant, | 10 |
| rationes et causas rerum non tenebant, visis quibusdam | |
| saepe movebantur, isque maxime nocturnis, ut vide- | |
| rentur ei, qui vita excesserant, vivere. |