| Ut porro firmissimum hoc adferri videtur cur deos | 1.30.1 |
| esse credamus, quod nulla gens tam fera, nemo om- | |
| nium tam sit inmanis, cuius mentem non imbuerit | |
| deorum opinio (multi de diis prava sentiunt—id enim | |
| vitioso more effici solet—, omnes tamen esse vim et | 5 |
| naturam divinam arbitrantur, nec vero id conlocutio | |
| hominum aut consessus efficit, non institutis opinio | |
| est confirmata, non legibus; omni autem in re consen- | |
| sio omnium gentium lex naturae putanda est)—quis | |
| est igitur, qui suorum mortem primum non eo lugeat, | 10 |
| quod eos orbatos vitae commodis arbitretur? tolle | |
| hanc opinionem, luctum sustuleris. nemo enim maeret | |
| suo incommodo: dolent fortasse et anguntur, sed illa | |
| lugubris lamentatio fletusque maerens ex eo est, quod | |
| eum, quem dileximus, vitae commodis privatum arbi- | 15 |
| tramur idque sentire. atque haec ita sentimus natura | |
| duce, nulla ratione nullaque doctrina. Maxumum vero | |
| argumentum est naturam ipsam de inmortalitate ani- | |
| morum tacitam iudicare, quod omnibus curae sunt, et | |
| maxumae quidem, quae post mortem futura sint. 'serit | 20 |
| arbores, quae alteri saeclo prosint', ut ait <Statius> | |
| in Synephebis, quid spectans nisi etiam postera sae- | |
| cula ad se pertinere? ergo arbores seret diligens agri- | |
| cola, quarum aspiciet bacam ipse numquam; vir ma- | |
| gnus leges instituta rem publicam non seret? quid | 25 |
| procreatio liberorum, quid propagatio nominis, quid | |
| adoptationes filiorum, quid testamentorum diligentia, | |
| quid ipsa sepulcrorum monumenta elogia significant | |
| nisi nos futura etiam cogitare? | |
| Quid? illud num dubitas, quin specimen naturae | 32.1 |
| capi deceat ex optima quaque natura? quae est me- | |
| lior igitur in hominum genere natura quam eorum, qui | |
| se natos ad homines iuvandos tutandos conservan- | |
| dos arbitrantur? abiit ad deos Hercules: numquam | 5 |
| abisset, nisi, cum inter homines esset, eam sibi viam | |
| munivisset. vetera iam ista et religione omnium con- | |
| secrata: quid in hac re p. tot tantosque viros ob rem | |
| p. interfectos cogitasse arbitramur? isdemne ut fini- | |
| bus nomen suum quibus vita terminaretur? nemo um- | 10 |
| quam sine magna spe inmortalitatis se pro patria of- | |
| ferret ad mortem. licuit esse otioso Themistocli, licuit | 33.1 |
| Epaminondae, licuit, ne et vetera et externa quaeram, | |
| mihi; sed nescio quo modo inhaeret in mentibus quasi | |
| saeclorum quoddam augurium futurorum, idque in | |
| maximis ingeniis altissimisque animis et existit ma- | 5 |
| xime et apparet facillime. quo quidem dempto quis | |
| tam esset amens, qui semper in laboribus et periculis | |
| viveret? loquor de principibus; quid? poëtae nonne | 34.1 |
| post mortem nobilitari volunt? unde ergo illud: | |
| 'Aspicite, o cives, senis Enni imaginis formam: | |
| Hic vestrum panxit maxima facta patrum'? | |
| mercedem gloriae flagitat ab is quorum patres adfece- | 5 |
| rat gloria, idemque: | |
| 'Nemo me lacrimis . . . | |
| Cur? volito vivos per ora virum.' | |
| sed quid poëtas? opifices post mortem nobilitari vo- | |
| lunt. quid enim Phidias sui similem speciem inclusit | 10 |
| in clupeo Minervae, cum inscribere <nomen> non li- | |
| ceret? quid? nostri philosophi nonne in is libris ipsis, | |
| quos scribunt de contemnenda gloria, sua nomina in- | |
| scribunt? |