| Quodsi omnium consensus naturae vox est, omnes- | 1.35.1 |
| que qui ubique sunt consentiunt esse aliquid, quod | |
| ad eos pertineat qui vita cesserint, nobis quoque idem | |
| existimandum est, et si, quorum aut ingenio aut virtute | |
| animus excellit, eos arbitrabimur, quia natura optima | 5 |
| sint, cernere naturae vim maxume, veri simile est, cum | |
| optumus quisque maxume posteritati serviat, esse ali- | |
| quid, cuius is post mortem sensum sit habiturus. | |
| Sed ut deos esse natura opinamur, qualesque sint, | 36.1 |
| ratione cognoscimus, sic permanere animos arbitra- | |
| mur consensu nationum omnium, qua in sede maneant | |
| qualesque sint, ratione discendum est. cuius ignora- | |
| tio finxit inferos easque formidines, quas tu contem- | 5 |
| nere non sine causa videbare. in terram enim caden- | |
| tibus corporibus isque humo tectis, e quo dictum est | |
| humari, sub terra censebant reliquam vitam agi mor- | |
| tuorum; quam eorum opinionem magni errores conse- | |
| cuti sunt, quos auxerunt poëtae. frequens enim con- | 37.1 |
| sessus theatri, in quo sunt mulierculae et pueri, mo- | |
| vetur audiens tam grande carmen: | |
| 'Ádsum atque advenio Ácherunte víx via alta atque árdua | |
| Pér speluncas sáxis structas ásperis pendéntibus | 5 |
| Máxumis, ubi rígida constat crássa caligo ínferum,' | |
| tantumque valuit error—qui mihi quidem iam sub- | |
| latus videtur—, ut, corpora cremata cum scirent, | |
| tamen ea fieri apud inferos fingerent, quae sine cor- | |
| poribus nec fieri possent nec intellegi. animos enim | 10 |
| per se ipsos viventis non poterant mente complecti, | |
| formam aliquam figuramque quaerebant. inde Homeri | |
| tota νέκυια, inde ea quae meus amicus Appius νεκυο- | |
| μαντεῖα faciebat, inde in vicinia nostra Averni lacus, | |
| únde animae excitántur obscura úmbra opertae, | 15 |
| imágines | |
| mórtuorum, alto óstio Acherúntis, salso sánguine. | |
| has tamen imagines loqui volunt, quod fieri nec sine | |
| lingua nec sine palato nec sine faucium laterum pul- | |
| monum vi et figura potest. nihil enim animo videre | 20 |
| poterant, ad oculos omnia referebant. |