| Magni autem est ingenii sevocare mentem a sen- | 1.38.1 |
| sibus et cogitationem ab consuetudine abducere. ita- | |
| que credo equidem etiam alios tot saeculis, sed quod | |
| litteris exstet, Pherecydes Syrius primus dixit animos | |
| esse hominum sempiternos, antiquus sane; fuit enim | 5 |
| meo regnante gentili. hanc opinionem discipulus eius | |
| Pythagoras maxime confirmavit, qui cum Superbo re- | |
| gnante in Italiam venisset, tenuit Magnam illam Grae- | |
| ciam cum [honore] disciplina, tum etiam auctoritate, | |
| multaque saecula postea sic viguit Pythagoreorum no- | 10 |
| men, ut nulli alii docti viderentur. sed redeo ad anti- | |
| quos. rationem illi sententiae suae non fere reddebant, | |
| nisi quid erat numeris aut descriptionibus explican- | |
| dum: Platonem ferunt, ut Pythagoreos cognosceret, | 39.1 |
| in Italiam venisse et didicisse Pythagorea omnia pri- | |
| mumque de animorum aeternitate non solum sensisse | |
| idem quod Pythagoram, sed rationem etiam attulisse. | |
| quam, nisi quid dicis, praetermittamus et hanc totam | 5 |
| spem inmortalitatis relinquamus. | |
| An tu cum me in summam exspectationem addu- | |
| xeris, deseris? errare mehercule malo cum Platone, | |
| quem tu quanti facias scio et quem ex tuo ore admiror, | |
| quam cum istis vera sentire. | 10 |
| Macte virtute! ego enim ipse cum eodem ipso non | 40.1 |
| invitus erraverim. num igitur dubitamus—? an sicut | |
| pleraque? quamquam hoc quidem minime; persuadent | |
| enim mathematici terram in medio mundo sitam ad | |
| universi caeli complexum quasi puncti instar opti- | 5 |
| nere, quod κέντρον illi vocant; eam porro naturam | |
| esse quattuor omnia gignentium corporum, ut, quasi | |
| partita habeant inter se ac divisa momenta, terrena | |
| et umida suopte nutu et suo pondere ad paris angulos | |
| in terram et in mare ferantur, reliquae duae partes, | 10 |
| una ignea altera animalis, ut illae superiores in me- | |
| dium locum mundi gravitate ferantur et pondere, sic | |
| hae rursum rectis lineis in caelestem locum subvolent, | |
| sive ipsa natura superiora adpetente sive quod a gra- | |
| vioribus leviora natura repellantur. quae cum con- | 15 |
| stent, perspicuum debet esse animos, cum e corpore | |
| excesserint, sive illi sint animales, id est spirabiles, | |
| sive ignei, sublime ferri. si vero aut numerus quidam | 41.1 |
| sit animus, quod subtiliter magis quam dilucide di- | |
| citur, aut quinta illa non nominata magis quam non | |
| intellecta natura, multo etiam integriora ac puriora | |
| sunt, ut a terra longissime se ecferant. Horum igitur | 5 |
| aliquid . . . animus, ne tam vegeta mens aut in corde | |
| cerebrove aut in Empedocleo sanguine demersa iaceat. | |
| Dicaearchum vero cum Aristoxeno aequali et condis- | |
| cipulo suo, doctos sane homines, omittamus; quorum | |
| alter ne condoluisse quidem umquam videtur, qui | 10 |
| animum se habere non sentiat, alter ita delectatur suis | |
| cantibus, ut eos etiam ad haec transferre conetur. | |
| harmonian autem ex intervallis sonorum nosse possu- | |
| mus, quorum varia compositio etiam harmonias ef- | |
| ficit pluris; membrorum vero situs et figura corporis | 15 |
| vacans animo quam possit harmoniam efficere, non | |
| video. sed hic quidem, quamvis eruditus sit, sicut est, | |
| haec magistro concedat Aristoteli, canere ipse doceat; | |
| bene enim illo Graecorum proverbio praecipitur: | |
| 'quam quisque norit artem, in hac se exerceat.' il- | 42.1 |
| lam vero funditus eiciamus individuorum corporum | |
| levium et rutundorum concursionem fortuitam, quam | |
| tamen Democritus concalefactam et spirabilem, id est | |
| animalem, esse volt. is autem animus, qui, si est | 5 |
| horum quattuor generum, ex quibus omnia constare | |
| dicuntur, ex inflammata anima constat, ut potissimum | |
| videri video Panaetio, superiora capessat necesse est. | |
| nihil enim habent haec duo genera proni et supera | |
| semper petunt. ita, sive dissipantur, procul a terris | 10 |
| id evenit, sive permanent et conservant habitum suum, | |
| hoc etiam magis necesse est ferantur ad caelum et | |
| ab is perrumpatur et dividatur crassus hic et con- | |
| cretus aër, qui est terrae proximus. calidior est enim | |
| vel potius ardentior animus quam est hic aër, quem | 15 |
| modo dixi crassum atque concretum; quod ex eo sciri | |
| potest, quia corpora nostra terreno principiorum ge- | |
| nere confecta ardore animi concalescunt. accedit ut | 43.1 |
| eo facilius animus evadat ex hoc aëre, quem saepe | |
| iam appello, eumque perrumpat, quod nihil est animo | |
| velocius, nulla est celeritas quae possit cum animi | |
| celeritate contendere. qui si permanet incorruptus sui- | 5 |
| que similis, necesse est ita feratur, ut penetret et di- | |
| vidat omne caelum hoc, in quo nubes imbres ventique | |
| coguntur, quod et umidum et caliginosum est propter | |
| exhalationes terrae. |