Quam regionem cum superavit animus naturamque
|
1.43.10
|
sui similem contigit et adgnovit, iunctis ex anima tenui
|
|
et ex ardore solis temperato ignibus insistit et finem
|
|
altius se ecferendi facit. cum enim sui similem et le-
|
|
vitatem et calorem adeptus <est>, tamquam paribus
|
|
examinatus ponderibus nullam in partem movetur, ea-
|
15
|
que ei demum naturalis est sedes, cum ad sui simile
|
|
penetravit; in quo nulla re egens aletur et sustenta-
|
|
bitur isdem rebus, quibus astra sustentantur et aluntur.
|
|
Cumque corporis facibus inflammari soleamus ad
|
44.1
|
omnis fere cupiditates eoque magis incendi, quod is
|
|
aemulemur, qui ea habeant quae nos habere cupia-
|
|
mus, profecto beati erimus, cum corporibus relictis et
|
|
cupiditatum et aemulationum erimus expertes; quod-
|
5
|
que nunc facimus, cum laxati curis sumus, ut spectare
|
|
aliquid velimus et visere, id multo tum faciemus li-
|
|
berius totosque nos in contemplandis rebus perspi-
|
|
ciendisque ponemus, propterea quod et natura inest
|
|
in mentibus nostris insatiabilis quaedam cupiditas veri
|
10
|
videndi et orae ipsae locorum illorum, quo pervene-
|
|
rimus, quo faciliorem nobis cognitionem rerum cae-
|
|
lestium, eo maiorem cognoscendi cupiditatem dabant.
|
|
haec enim pulchritudo etiam in terris 'patritam' illam
|
45.1
|
et 'avitam', ut ait Theophrastus, philosophiam cogni-
|
|
tionis cupiditate incensam excitavit. praecipue vero
|
|
fruentur ea, qui tum etiam, cum has terras incolentes
|
|
circumfusi erant caligine, tamen acie mentis dispicere
|
5
|
cupiebant.
|
|
Etenim si nunc aliquid adsequi se putant, qui
|
|
ostium Ponti viderunt et eas angustias, per quas pene-
|
|
travit ea quae est nominata
|
|
Argó, quia Argivi ín ea delectí viri
|
10
|
Vectí petebant péllem inauratam árietis,
|
|
aut i qui Oceani freta illa viderunt, 'Europam Liby-
|
|
amque rapax ubi dividit unda', quod tandem specta-
|
|
culum fore putamus, cum totam terram contueri lice-
|
|
bit eiusque cum situm, formam, circumscriptionem,
|
15
|
tum et habitabiles regiones et rursum omni cultu prop-
|
|
ter vim frigoris aut caloris vacantis? nos enim ne
|
46.1
|
nunc quidem oculis cernimus ea quae videmus; neque
|
|
est enim ullus sensus in corpore, sed, ut non physici
|
|
solum docent verum etiam medici, qui ista aperta et
|
|
patefacta viderunt, viae quasi quaedam sunt ad ocu-
|
5
|
los, ad auris, ad naris a sede animi perforatae. itaque
|
|
saepe aut cogitatione aut aliqua vi morbi impediti
|
|
apertis atque integris et oculis et auribus nec videmus
|
|
nec audimus, ut facile intellegi possit animum et vi-
|
|
dere et audire, non eas partis quae quasi fenestrae
|
10
|
sint animi, quibus tamen sentire nihil queat mens, nisi
|
|
id agat et adsit. quid, quod eadem mente res dissimil-
|
|
limas comprendimus, ut colorem, saporem, calorem,
|
|
odorem, sonum? quae numquam quinque nuntiis ani-
|
|
mus cognosceret, nisi ad eum omnia referrentur et is
|
15
|
omnium iudex solus esset. atque ea profecto tum
|
|
multo puriora et dilucidiora cernentur, cum, quo na-
|
|
tura fert, liber animus pervenerit. nam nunc quidem,
|
47.1
|
quamquam foramina illa, quae patent ad animum a
|
|
corpore, callidissimo artificio natura fabricata est, ta-
|
|
men terrenis concretisque corporibus sunt intersaepta
|
|
quodam modo: cum autem nihil erit praeter animum,
|
5
|
nulla res obiecta impediet, quo minus percipiat, quale
|
|
quidque sit.
|
|