| Quamvis copiose haec diceremus, si res postularet, | 1.47.8 |
| quam multa, quam varia, quanta spectacula animus | |
| in locis caelestibus esset habiturus. quae quidem co- | 48.1 |
| gitans soleo saepe mirari non nullorum insolentiam | |
| philosophorum, qui naturae cognitionem admirantur | |
| eiusque inventori et principi gratias exultantes agunt | |
| eumque venerantur ut deum; liberatos enim se per | 5 |
| eum dicunt gravissimis dominis, terrore sempiterno | |
| et diurno ac nocturno metu. quo terrore? quo metu? | |
| quae est anus tam delira quae timeat ista, quae vos | |
| videlicet, si physica non didicissetis, timeretis, 'Ache- | |
| runsia templa alta Orci, pallida leti, nubila tenebris | 10 |
| loca'? non pudet philosophum in eo gloriari, quod | |
| haec non timeat et quod falsa esse cognoverit? e quo | |
| intellegi potest, quam acuti natura sint, quoniam haec | |
| sine doctrina credituri fuerunt. praeclarum autem ne- | 49.1 |
| scio quid adepti sunt, quod didicerunt se, cum tempus | |
| mortis venisset, totos esse perituros. quod ut ita sit | |
| —nihil enim pugno—, quid habet ista res aut laeta- | |
| bile aut gloriosum? Nec tamen mihi sane quicquam | 5 |
| occurrit, cur non Pythagorae sit et Platonis vera sen- | |
| tentia. ut enim rationem Plato nullam adferret—vide, | |
| quid homini tribuam—, ipsa auctoritate me frange- | |
| ret: tot autem rationes attulit, ut velle ceteris, sibi | |
| certe persuasisse videatur. | 10 |
| Sed plurimi contra nituntur animosque quasi capite | 50.1 |
| damnatos morte multant, neque aliud est quicquam | |
| cur incredibilis is animorum videatur aeternitas, nisi | |
| quod nequeunt qualis animus sit vacans corpore in- | |
| tellegere et cogitatione comprehendere. quasi vero | 5 |
| intellegant, qualis sit in ipso corpore, quae confor- | |
| matio, quae magnitudo, qui locus; ut, si iam possent | |
| in homine vivo cerni omnia quae nunc tecta sunt, | |
| casurusne in conspectum videatur animus, an tanta | |
| sit eius tenuitas, ut fugiat aciem? haec reputent isti | 51.1 |
| qui negant animum sine corpore se intellegere posse: | |
| videbunt, quem in ipso corpore intellegant. mihi | |
| quidem naturam animi intuenti multo difficilior oc- | |
| currit cogitatio, multo obscurior, qualis animus in | 5 |
| corpore sit tamquam alienae domi, quam qualis, cum | |
| exierit et in liberum caelum quasi domum suam ve- | |
| nerit. si enim, quod numquam vidimus, id quale sit | |
| intellegere non possumus, certe et deum ipsum et | |
| divinum animum corpore liberatum cogitatione com- | 10 |
| plecti possumus. Dicaearchus quidem et Aristoxenus, | |
| quia difficilis erat animi quid aut qualis esset intel- | |
| legentia, nullum omnino animum esse dixerunt. est | 52.1 |
| illud quidem vel maxumum animo ipso animum vi- | |
| dere, et nimirum hanc habet vim praeceptum Apol- | |
| linis, quo monet ut se quisque noscat. non enim credo | |
| id praecipit, ut membra nostra aut staturam figuramve | 5 |
| noscamus; neque nos corpora sumus, nec ego tibi haec | |
| dicens corpori tuo dico. cum igitur 'nosce te' dicit, | |
| hoc dicit: 'nosce animum tuum.' nam corpus quidem | |
| quasi vas est aut aliquod animi receptaculum; ab | |
| animo tuo quicquid agitur, id agitur a te. hunc igitur | 10 |
| nosse nisi divinum esset, non esset hoc acrioris cui- | |
| usdam animi praeceptum tributum deo [sc. hoc se ip- | |
| sum posse cognoscere]. |