| Sed si, qualis sit animus, ipse animus nesciet, dic | 1.53.1 |
| quaeso, ne esse quidem se sciet, ne moveri quidem | |
| se? ex quo illa ratio nata est Platonis, quae a Socrate | |
| est in Phaedro explicata, a me autem posita est in | |
| sexto libro de re p.: 'Quod semper movetur, aeter- | 5 |
| num est; quod autem motum adfert alicui quodque | |
| ipsum agitatur aliunde, quando finem habet motus, | |
| vivendi finem habeat necesse est. solum igitur, quod | |
| se ipsum movet, quia numquam deseritur a se, num- | |
| quam ne moveri quidem desinit; quin etiam ceteris | 10 |
| quae moventur hic fons, hoc principium est movendi. | 54.1 |
| principii autem nulla est origo; nam e principio oriun- | |
| tur omnia, ipsum autem nulla ex re alia nasci potest; | |
| nec enim esset id principium, quod gigneretur aliunde. | |
| quod si numquam oritur, ne occidit quidem umquam; | 5 |
| nam principium extinctum nec ipsum ab alio renasce- | |
| tur nec ex se aliud creabit, siquidem necesse est a | |
| principio oriri omnia. ita fit, ut motus principium | |
| ex eo sit, quod ipsum a se movetur; id autem nec | |
| nasci potest nec mori, vel concidat omne caelum om- | 10 |
| nisque natura <et> consistat necesse est nec vim ullam | |
| nanciscatur, qua a primo inpulsa moveatur. cum | |
| pateat igitur aeternum id esse, quod se ipsum moveat, | |
| quis est qui hanc naturam animis esse tributam neget? | |
| inanimum est enim omne, quod pulsu agitatur ex- | 15 |
| terno; quod autem est animal, id motu cietur interiore | |
| et suo; nam haec est propria natura animi atque vis. | |
| quae si est una ex omnibus quae se ipsa [semper] | |
| moveat, neque nata certe est et aeterna est'. licet con- | 55.1 |
| currant omnes plebei philosophi—sic enim i, qui a | |
| Platone et Socrate et ab ea familia dissident, appel- | |
| landi videntur—, non modo nihil umquam tam ele- | |
| ganter explicabunt, sed ne hoc quidem ipsum quam | 5 |
| subtiliter conclusum sit intellegent. sentit igitur ani- | |
| mus se moveri; quod cum sentit, illud una sentit, se | |
| vi sua, non aliena moveri, nec accidere posse ut ipse | |
| umquam a se deseratur. ex quo efficitur aeternitas, | |
| nisi quid habes ad haec. | 10 |