| Ego vero facile sim passus ne in mentem quidem | 1.55.11 |
| mihi aliquid contra venire; ita isti faveo sententiae. | |
| Quid? illa tandem num leviora censes, quae decla- | 56.1 |
| rant inesse in animis hominum divina quaedam? quae | |
| si cernerem quem ad modum nasci possent, etiam | |
| quem ad modum interirent viderem. nam sanguinem | |
| bilem pituitam ossa nervos venas, omnem denique | 5 |
| membrorum et totius corporis figuram videor posse | |
| dicere unde concreta et quo modo facta sint: animum | |
| ipsum—si nihil esset in eo nisi id, ut per eum vi- | |
| veremus, tam natura putarem hominis vitam susten- | |
| tari quam vitis, quam arboris; haec enim etiam dici- | 10 |
| mus vivere. item si nihil haberet animus hominis nisi | |
| ut appeteret aut fugeret, id quoque esset ei commune | |
| cum bestiis. Habet primum memoriam, et eam infini- | 57.1 |
| tam rerum innumerabilium. quam quidem Plato recor- | |
| dationem esse volt vitae superioris. nam in illo libro, | |
| qui inscribitur Menon, pusionem quendam Socrates | |
| interrogat quaedam geometrica de dimensione qua- | 5 |
| drati. ad ea sic ille respondet ut puer, et tamen ita | |
| faciles interrogationes sunt, ut gradatim respondens | |
| eodem perveniat, quo si geometrica didicisset. ex quo | |
| effici volt Socrates, ut discere nihil aliud sit nisi recor- | |
| dari. quem locum multo etiam accuratius explicat in | 10 |
| eo sermone, quem habuit eo ipso die, quo excessit e | |
| vita; docet enim quemvis, qui omnium rerum rudis | |
| esse videatur, bene interroganti respondentem decla- | |
| rare se non tum illa discere, sed reminiscendo reco- | |
| gnoscere, nec vero fieri ullo modo posse, ut a pueris tot | 15 |
| rerum atque tantarum insitas et quasi consignatas in | |
| animis notiones, quas ἐννοίας vocant, haberemus, nisi | |
| animus, ante quam in corpus intravisset, in rerum | |
| cognitione viguisset. cumque nihil esset . . . , ut omni- | 58.1 |
| bus locis a Platone disseritur—nihil enim putat esse, | |
| quod oriatur et intereat, idque solum esse, quod sem- | |
| per tale sit quale est (ἰδέαν appellat ille, nos spe- | |
| ciem)—, non potuit animus haec in corpore inclusus | 5 |
| adgnoscere, cognita attulit; ex quo tam multarum re- | |
| rum cognitionis admiratio tollitur. neque ea plane | |
| videt animus, cum repente in tam insolitum tamque | |
| perturbatum domicilium inmigravit, sed cum se col- | |
| legit atque recreavit, tum adgnoscit illa reminiscendo. | 10 |
| ita nihil est aliud discere nisi recordari. Ego autem | 59.1 |
| maiore etiam quodam modo memoriam admiror. quid | |
| est enim illud quo meminimus, aut quam habet vim | |
| aut unde nat[ur]am? non quaero, quanta memoria Si- | |
| monides fuisse dicatur, quanta Theodectes, quanta is, | 5 |
| qui a Pyrrho legatus ad senatum est missus, Cineas, | |
| quanta nuper Charmadas, quanta, qui modo fuit, Scep- | |
| sius Metrodorus, quanta noster Hortensius: de com- | |
| muni hominum memoria loquor, et eorum maxume | |
| qui in aliquo maiore studio et arte versantur, quorum | 10 |
| quanta mens sit, difficile est existimare; ita multa | |
| meminerunt. Quorsus igitur haec spectat oratio? quae | 60.1 |
| sit illa vis et unde sit, intellegendum puto. non est certe | |
| nec cordis nec sanguinis nec cerebri nec atomorum; | |
| animae sit ignisne nescio, nec me pudet ut istos fateri | |
| nescire quod nesciam: illud, si ulla alia de re obscura | 5 |
| adfirmare possem, sive anima sive ignis sit animus, | |
| eum iurarem esse divinum. quid enim, obsecro te, | |
| terrane tibi hoc nebuloso et caliginoso caelo aut sata | |
| aut concreta videtur tanta vis memoriae? si quid sit | |
| hoc non vides, at quale sit vides; si ne id quidem, | 10 |
| at quantum sit profecto vides. quid igitur? utrum ca- | 61.1 |
| pacitatem aliquam in animo putamus esse, quo tam- | |
| quam in aliquod vas ea quae meminimus infundan- | |
| tur? absurdum id quidem; qui enim fundus aut quae | |
| talis animi figura intellegi potest aut quae tanta om- | 5 |
| nino capacitas? an inprimi quasi ceram animum pu- | |
| tamus, et esse memoriam signatarum rerum in mente | |
| vestigia? quae possunt verborum, quae rerum ipsarum | |
| esse vestigia, quae porro tam inmensa magnitudo, | |
| quae illa tam multa possit effingere? | 10 |