| Quid? illa vis quae tandem est quae investigat oc- | 1.62.1 |
| culta, quae inventio atque excogitatio dicitur? ex | |
| hacne tibi terrena mortalique natura et caduca con- | |
| creta ea videtur? aut qui primus, quod summae sapien- | |
| tiae Pythagorae visum est, omnibus rebus imposuit | 5 |
| nomina? aut qui dissipatos homines congregavit et | |
| ad societatem vitae convocavit, aut qui sonos vocis, | |
| qui infiniti videbantur, paucis litterarum notis termi- | |
| navit, aut qui errantium stellarum cursus praegressi- | |
| ones insti[tu]tiones notavit? omnes magni; etiam su- | 10 |
| periores, qui fruges, qui vestitum, qui tecta, qui cul- | |
| tum vitae, qui praesidia contra feras invenerunt, a qui- | |
| bus mansuefacti et exculti a necessariis artificiis ad | |
| elegantiora defluximus. nam et auribus oblectatio | |
| magna parta est inventa et temperata varietate et | 15 |
| natura sonorum, et astra suspeximus cum ea quae | |
| sunt infixa certis locis, tum illa non re sed vocabulo | |
| errantia, quorum conversiones omnisque motus qui | |
| animo vidit, is docuit similem animum suum eius esse, | |
| qui ea fabricatus esset in caelo. nam cum Archimedes | 63.1 |
| lunae solis quinque errantium motus in sphaeram in- | |
| ligavit, effecit idem quod ille, qui in Timaeo mundum | |
| aedificavit, Platonis deus, ut tarditate et celeritate | |
| dissimillimos motus una regeret conversio. quod si | 5 |
| in hoc mundo fieri sine deo non potest, ne in sphaera | |
| quidem eosdem motus Archimedes sine divino inge- | |
| nio potuisset imitari. Mihi vero ne haec quidem no- | 64.1 |
| tiora et inlustriora carere vi divina videntur, ut ego | |
| aut poëtam grave plenumque carmen sine caelesti | |
| aliquo mentis instinctu putem fundere, aut eloquen- | |
| tiam sine maiore quadam vi fluere abundantem so- | 5 |
| nantibus verbis uberibusque sententiis. philosophia | |
| vero, omnium mater artium, quid est aliud nisi, ut | |
| Plato, donum, ut ego, inventum deorum? haec nos | |
| primum ad illorum cultum, deinde ad ius hominum, | |
| quod situm est in generis humani societate, tum ad | 10 |
| modestiam magnitudinemque animi erudivit, eadem- | |
| que ab animo tamquam ab oculis caliginem dispulit, | |
| ut omnia supera infera prima ultima media videre- | |
| mus. prorsus haec divina mihi videtur vis, quae tot res | 65.1 |
| efficiat et tantas. quid est enim memoria rerum et ver- | |
| borum? quid porro inventio? profecto id, quo ne in | |
| deo quidem quicquam maius intellegi potest. non enim | |
| ambrosia deos aut nectare aut Iuventate pocula mi- | 5 |
| nistrante laetari arbitror, nec Homerum audio, qui | |
| Ganymeden ab dis raptum ait propter formam, ut Iovi | |
| bibere ministraret; non iusta causa, cur Laomedonti | |
| tanta fieret iniuria. fingebat haec Homerus et humana | |
| ad deos transferebat: divina mallem ad nos. quae | 10 |
| autem divina? vigere, sapere, invenire, meminisse. | |
| ergo animus qui . . . , ut ego dico, divinus est, ut Euripi- | |
| des dicere audet, deus. Et quidem, si deus aut anima | |
| aut ignis est, idem est animus hominis. nam ut illa | |
| natura caelestis et terra vacat et umore, sic utriusque | 15 |
| harum rerum humanus animus est expers; sin autem | |
| est quinta quaedam natura, ab Aristotele inducta pri- | |
| mum, haec et deorum est et animorum. Hanc nos sen- | |
| tentiam secuti his ipsis verbis in Consolatione hoc | |
| expressimus: 'Animorum nulla in terris origo inveniri | 66.1 |
| potest; nihil enim est in animis mixtum atque concre- | |
| tum aut quod ex terra natum atque fictum esse videa- | |
| tur, nihil ne aut umidum quidem aut flabile aut ig- | |
| neum. his enim in naturis nihil inest, quod vim me- | 5 |
| moriae mentis cogitationis habeat, quod et praeterita | |
| teneat et futura provideat et complecti possit praesen- | |
| tia. quae sola divina sunt, nec invenietur umquam, | |
| unde ad hominem venire possint nisi a deo. singularis | |
| est igitur quaedam natura atque vis animi seiuncta | 10 |
| ab his usitatis notisque naturis. ita, quicquid est illud, | |
| quod sentit quod sapit quod vivit quod viget, cae- | |
| leste et divinum ob eamque rem aeternum sit necesse | |
| est. nec vero deus ipse, qui intellegitur a nobis, alio | |
| modo intellegi potest nisi mens soluta quaedam et li- | 15 |
| bera, segregata ab omni concretione mortali, omnia | |
| sentiens et movens ipsaque praedita motu sempi- | |
| terno. hoc e genere atque eadem e natura est humana | |
| mens.' |