| Ubi igitur aut qualis est ista mens?—ubi tua aut | 1.67.1 |
| qualis? potesne dicere? an, si omnia ad intellegendum | |
| non habeo quae habere vellem, ne is quidem quae | |
| habeo mihi per te uti licebit? non valet tantum ani- | |
| mus, ut se ipse videat, at ut oculus, sic animus se non | 5 |
| videns alia cernit. non videt autem, quod minimum | |
| est, formam suam (quamquam fortasse id quoque, | |
| sed relinquamus); vim certe, sagacitatem, memoriam, | |
| motum, celeritatem videt. haec magna, haec divina, | |
| haec sempiterna sunt; qua facie quidem sit aut ubi | 10 |
| habitet, ne quaerendum quidem est. | |
| Ut cum videmus speciem primum candoremque | 68.1 |
| caeli, dein conversionis celeritatem tantam quantam | |
| cogitare non possumus, tum vicissitudines dierum ac | |
| noctium commutationesque temporum quadrupertitas | |
| ad maturitatem frugum et ad temperationem corpo- | 5 |
| rum aptas eorumque omnium moderatorem et ducem | |
| solem, lunamque adcretione et deminutione luminis | |
| quasi fastorum notantem et significantem dies, tum | |
| in eodem orbe in duodecim partes distributo quinque | |
| stellas ferri eosdem cursus constantissime servantis | 10 |
| disparibus inter se motibus, nocturnamque caeli for- | |
| mam undique sideribus ornatam, tum globum terrae | |
| eminentem e mari, fixum in medio mundi universi loco, | |
| duabus oris distantibus habitabilem et cultum, qua- | |
| rum altera, quam nos incolimus, | 15 |
| Sub áxe posita ad stéllas septem, unde hórrifer, | |
| Aquilónis stridor gélidas molitúr nives, | |
| altera australis, ignota nobis, quam vocant Graeci | |
| ἀντίχθονα, ceteras partis incultas, quod aut frigore | 69.1 |
| rigeant aut urantur calore; hic autem, ubi habitamus, | |
| non intermittit suo tempore | |
| Caelúm nitescere, árbores frondéscere, | |
| Vités laetificae pámpinis pubéscere, | 5 |
| Ramí bacarum ubértate incurvéscere, | |
| Segetés largiri frúges, florere ómnia, | |
| Fontés scatere, herbis práta convestírier, | |
| tum multitudinem pecudum partim ad vescendum, | |
| partim ad cultus agrorum, partim ad vehendum, par- | 10 |
| tim ad corpora vestienda, hominemque ipsum quasi | |
| contemplatorem caeli ac deorum cultorem atque ho- | |
| minis utilitati agros omnis et maria parentia—: haec | 70.1 |
| igitur et alia innumerabilia cum cernimus, possumusne | |
| dubitare quin is praesit aliquis vel effector, si haec | |
| nata sunt, ut Platoni videtur, vel, si semper fuerunt, | |
| ut Aristoteli placet, moderator tanti operis et muneris? | 5 |
| sic mentem hominis, quamvis eam non videas, ut deum | |
| non vides, tamen, ut deum adgnoscis ex operibus eius, | |
| sic ex memoria rerum et inventione et celeritate mo- | |
| tus omnique pulchritudine virtutis vim divinam men- | |
| tis adgnoscito. | 10 |