| In quo igitur loco est? credo equidem in capite | 1.70.11 |
| et cur credam adferre possum. sed alias, ubi sit ani- | |
| mus; certe quidem in te est. quae est eius natura? pro- | |
| pria, puto, et sua. sed fac igneam, fac spirabilem: ni- | |
| hil ad id de quo agimus. illud modo videto, ut deum | 15 |
| noris, etsi eius ignores et locum et faciem, sic animum | |
| tibi tuum notum esse oportere, etiamsi ignores et lo- | |
| cum et formam. in animi autem cognitione dubitare | 71.1 |
| non possumus, nisi plane in physicis plumbei sumus, | |
| quin nihil sit animis admixtum, nihil concretum, nihil | |
| copulatum, nihil coagmentatum, nihil duplex: quod | |
| cum ita sit, certe nec secerni nec dividi nec discerpi | 5 |
| nec distrahi potest, ne interire <quidem> igitur. est | |
| enim interitus quasi discessus et secretio ac diremp- | |
| tus earum partium, quae ante interitum iunctione ali- | |
| qua tenebantur. | |
| His et talibus rationibus adductus Socrates nec | 10 |
| patronum quaesivit ad iudicium capitis nec iudicibus | |
| supplex fuit adhibuitque liberam contumaciam a ma- | |
| gnitudine animi ductam, non a superbia, et supremo | |
| vitae die de hoc ipso multa disseruit et paucis ante | |
| diebus, cum facile posset educi e custodia, noluit, et | 15 |
| tum, paene in manu iam mortiferum illud tenens po- | |
| culum, locutus ita est, ut non ad mortem trudi, verum | |
| in caelum videretur escendere. Ita enim censebat ita- | 72.1 |
| que disseruit, duas esse vias duplicesque cursus ani- | |
| morum e corpore excedentium: nam qui se humanis | |
| vitiis contaminavissent et se totos libidinibus dedis- | |
| sent, quibus caecati vel domesticis vitiis atque flagi- | 5 |
| tiis se inquinavissent vel re publica violanda fraudes | |
| inexpiabiles concepissent, is devium quoddam iter | |
| esse, seclusum a concilio deorum; qui autem se inte- | |
| gros castosque servavissent, quibusque fuisset minima | |
| cum corporibus contagio seseque ab is semper sevo- | 10 |
| cavissent essentque in corporibus humanis vitam imi- | |
| tati deorum, is ad illos a quibus essent profecti redi- | |
| tum facilem patere. Itaque commemorat, ut cygni, | 73.1 |
| qui non sine causa Apollini dicati sint, sed quod ab | |
| eo divinationem habere videantur, qua providentes | |
| quid in morte boni sit cum cantu et voluptate mo- | |
| riantur, sic omnibus bonis et doctis esse faciendum. | 5 |
| (nec vero de hoc quisquam dubitare posset, nisi idem | |
| nobis accideret diligenter de animo cogitantibus, quod | |
| is saepe usu venit, qui [cum] acriter oculis deficien- | |
| tem solem intuerentur, ut aspectum omnino amitterent; | |
| sic mentis acies se ipsa intuens non numquam hebescit, | 10 |
| ob eamque causam contemplandi diligentiam amitti- | |
| mus. itaque dubitans circumspectans haesitans, multa | |
| adversa reverens tamquam in rate in mari inmenso | |
| nostra vehitur oratio). sed haec et vetera et a Graecis; | 74.1 |
| Cato autem sic abiit e vita, ut causam moriendi nac- | |
| tum se esse gauderet. vetat enim dominans ille in | |
| nobis deus iniussu hinc nos suo demigrare; cum vero | |
| causam iustam deus ipse dederit, ut tunc Socrati, | 5 |
| nunc Catoni, saepe multis, ne ille me Dius Fidius vir | |
| sapiens laetus ex his tenebris in lucem illam excesse- | |
| rit, nec tamen ille vincla carceris ruperit—leges | |
| enim vetant—, sed tamquam a magistratu aut ab ali- | |
| qua potestate legitima, sic a deo evocatus atque emis- | 10 |
| sus exierit. Tota enim philosophorum vita, ut ait idem, | |
| commentatio mortis est. nam quid aliud agimus, cum | 75.1 |
| a voluptate, id est a corpore, cum a re familiari, quae | |
| est ministra et famula corporis, cum a re publica, | |
| cum a negotio omni sevocamus animum, quid, in- | |
| quam, tum agimus nisi animum ad se ipsum advoca- | 5 |
| mus, secum esse cogimus maximeque a corpore abdu- | |
| cimus? secernere autem a corpore animum, nec quic- | |
| quam aliud, est mori discere. quare hoc commen- | |
| temur, mihi crede, disiungamusque nos a corporibus, | |
| id est consuescamus mori. hoc, et dum erimus in ter- | 10 |
| ris, erit illi caelesti vitae simile, et cum illuc ex his | |
| vinclis emissi feremur, minus tardabitur cursus ani- | |
| morum. nam qui in compedibus corporis semper fu- | |
| erunt, etiam cum soluti sunt, tardius ingrediuntur, ut | |
| i qui ferro vincti multos annos fuerunt. quo cum ve- | 15 |
| nerimus, tum denique vivemus. nam haec quidem vita | |
| mors est, quam lamentari possem, si liberet. |