| Satis tu quidem in Consolatione es lamentatus; | 1.76.1 |
| quam cum lego, nihil malo quam has res relinquere, | |
| his vero modo auditis multo magis. | |
| Veniet tempus, et quidem celeriter, sive retractabis | |
| sive properabis; volat enim aetas. tantum autem abest | 5 |
| ab eo ut malum mors sit, quod tibi dudum videbatur, | |
| ut verear ne homini nihil sit non malum aliud cer- | |
| tius, nihil bonum aliud potius, si quidem vel di ipsi | |
| vel cum dis futuri sumus . . . . | |
| Quid refert? | 10 |
| Adsunt enim, qui haec non probent. ego autem num- | |
| quam ita te in hoc sermone dimittam, ulla uti ratione | |
| mors tibi videri malum possit. | |
| Qui potest, cum ista cognoverim? | |
| Qui possit, rogas? catervae veniunt contra dicenti- | 77.1 |
| um, nec solum Epicureorum, quos equidem non despi- | |
| cio, sed nescio quo modo doctissimus quisque [con- | |
| temnit], acerrume autem deliciae meae Dicaearchus | |
| contra hanc inmortalitatem disseruit. is enim tris li- | 5 |
| bros scripsit, qui Lesbiaci vocantur quod Mytilenis ser- | |
| mo habetur, in quibus volt efficere animos esse mor- | |
| talis. Stoici autem usuram nobis largiuntur tamquam | |
| cornicibus: diu mansuros aiunt animos, semper ne- | |
| gant. num non vis igitur audire, cur, etiamsi ita sit, | 10 |
| mors tamen non sit in malis? | |
| Ut videtur, sed me nemo de inmortalitate de- | |
| pellet. | |
| Laudo id quidem, etsi nihil nimis oportet confi- | 78.1 |
| dere; movemur enim saepe aliquo acute concluso, la- | |
| bamus mutamusque sententiam clarioribus etiam in | |
| rebus; in his est enim aliqua obscuritas. id igitur si | |
| acciderit, simus armati. | 5 |