| Sane quidem, sed ne accidat, providebo. | 1.78.6 |
| Num quid igitur est causae, quin amicos nostros | |
| Stoicos dimittamus? eos dico, qui aiunt manere ani- | |
| mos, cum e corpore excesserint, sed non semper. | |
| Istos vero qui, quod tota in hac causa difficillimum | 10 |
| est, suscipiant, posse animum manere corpore vacan- | |
| tem, illud autem, quod non modo facile ad credendum | |
| est, sed eo concesso, quod volunt, consequens, id vero | |
| non dant, ut, cum diu permanserit, ne intereat. | |
| Bene reprehendis, et se isto modo res habet. creda- | 79.1 |
| mus igitur Panaetio a Platone suo dissentienti? quem | |
| enim omnibus locis divinum, quem sapientissimum, | |
| quem sanctissimum, quem Homerum philosophorum | |
| appellat, huius hanc unam sententiam de inmortali- | 5 |
| tate animorum non probat. volt enim, quod nemo | |
| negat, quicquid natum sit interire; nasci autem ani- | |
| mos, quod declaret eorum similitudo qui procreentur, | |
| quae etiam in ingeniis, non solum in corporibus ap- | |
| pareat. alteram autem adfert rationem, nihil esse quod | 10 |
| doleat, quin id aegrum esse quoque possit; quod au- | |
| tem in morbum cadat, id etiam interiturum; dolere au- | |
| tem animos, ergo etiam interire. haec refelli possunt: | 80.1 |
| sunt enim ignorantis, cum de aeternitate animorum | |
| dicatur, de mente dici, quae omni turbido motu sem- | |
| per vacet, non de partibus is, in quibus aegritudines | |
| irae libidinesque versentur, quas is, contra quem haec | 5 |
| dicuntur, semotas a mente et disclusas putat. iam | |
| similitudo magis apparet in bestiis, quarum animi | |
| sunt rationis expertes; hominum autem similitudo in | |
| corporum figura magis exstat, et ipsi animi magni re- | |
| fert quali in corpore locati sint. multa enim e cor- | 10 |
| pore existunt, quae acuant mentem, multa, quae obtun- | |
| dant. Aristoteles quidem ait omnis ingeniosos melan- | |
| cholicos esse, ut ego me tardiorem esse non moleste | |
| feram. enumerat multos, idque quasi constet, ratio- | |
| nem cur ita fiat adfert. quod si tanta vis est ad habi- | 15 |
| tum mentis in is quae gignuntur in corpore, ea sunt | |
| autem, quaecumque sunt, quae similitudinem faciant, | |
| nihil necessitatis adfert, cur nascantur animi, simili- | |
| tudo. omitto dissimilitudines. vellem adesse posset | 81.1 |
| Panaetius—vixit cum Africano—, quaererem ex | |
| eo, cuius suorum similis fuisset Africani fratris nepos, | |
| facie vel patris, vita omnium perditorum ita similis, | |
| ut esset facile deterrimus; cuius etiam similis P. Crassi, | 5 |
| et sapientis et eloquentis et primi hominis, nepos mul- | |
| torumque aliorum clarorum virorum, quos nihil attinet | |
| nominare, nepotes et filii. |