| Sed quid agimus? oblitine sumus hoc nunc nobis | 1.81.9 |
| esse propositum, cum satis de aeternitate | 10 |
| dixissemus, ne si interirent quidem animi, | |
| quicquam mali esse in morte? | |
| Ego vero memineram, sed te de aeternitate dicentem | |
| aberrare a proposito facile patiebar. | |
| Video te alte spectare et velle in caelum migrare. | 82.1 |
| spero fore ut contingat id nobis. sed fac, ut isti volunt, | |
| animos non remanere post mortem: video nos, si ita sit, | |
| privari spe beatioris vitae; mali vero quid adfert ista | |
| sententia? fac enim sic animum interire ut corpus: | 5 |
| num igitur aliquis dolor aut omnino post mortem | |
| sensus in corpore est? nemo id quidem dicit, etsi | |
| Democritum insimulat Epicurus, Democritii negant. | |
| ne in animo quidem igitur sensus remanet; ipse enim | |
| nusquam est. ubi igitur malum est, quoniam nihil ter- | 10 |
| tium est? an quod ipse animi discessus a corpore | |
| non fit sine dolore? ut credam ita esse, quam est id | |
| exiguum! sed falsum esse arbitror, et fit plerumque | |
| sine sensu, non numquam etiam cum voluptate, totum- | |
| que hoc leve est, qualecumque est; fit enim ad punctum | 83.1 |
| temporis. 'Illud angit vel potius excruciat, discessus | |
| ab omnibus is quae sunt bona in vita'. vide ne 'a | |
| malis' dici verius possit. quid ego nunc lugeam vitam | |
| hominum? vere et iure possum; sed quid necesse est, | 5 |
| cum id agam ne post mortem miseros nos putemus | |
| fore, etiam vitam efficere deplorando miseriorem? | |
| fecimus hoc in eo libro, in quo nosmet ipsos, quan- | |
| tum potuimus, consolati sumus. a malis igitur mors ab- | |
| ducit, non a bonis, verum si quaerimus. et quidem hoc a | 10 |
| Cyrenaico Hegesia sic copiose disputatur, ut is a rege | |
| Ptolomaeo prohibitus esse dicatur illa in scholis dicere, | |
| quod multi is auditis mortem sibi ipsi consciscerent. | |
| Callimachi quidem epigramma in Ambraciotam The- | 84.1 |
| ombrotum est, quem ait, cum ei nihil accidisset adver- | |
| si, e muro se in mare abiecisse lecto Platonis libro. eius | |
| autem, quem dixi, Hegesiae liber est Ἀποκαρτερῶν, quo | |
| a vita quidem per inediam discedens revocatur ab | 5 |
| amicis; quibus respondens vitae humanae enume- | |
| rat incommoda. possem idem facere, etsi minus quam | |
| ille, qui omnino vivere expedire nemini putat. mitto | |
| alios: etiamne nobis expedit? qui et domesticis et | |
| forensibus solaciis ornamentisque privati certe si ante | 10 |
| occidissemus, mors nos a malis, non a bonis abstraxis- | |
| set. Sit igitur aliquis, qui nihil mali habeat, nullum | 85.1 |
| a fortuna volnus acceperit: Metellus ille honoratis | |
| quattuor filiis aut quinquaginta Priamus, e quibus sep- | |
| temdecim iusta uxore natis; in utroque eandem habuit | |
| fortuna potestatem, sed usa in altero est: Metellum | 5 |
| enim multi filii filiae nepotes neptes in rogum in- | |
| posuerunt, Priamum tanta progenie orbatum, cum in | |
| aram confugisset, hostilis manus interemit. hic si | |
| vivis filiis incolumi regno occidisset | |
| astánte ope bárbarica | 10 |
| Tectís caelatis láqueatis, | |
| utrum tandem a bonis an a malis discessisset? tum | |
| profecto videretur a bonis. at certe ei melius evenis- | |
| set nec tam flebiliter illa canerentur: | |
| 'Haec ómnia vidi inflámmari, | 15 |
| Priamó vi vitam evítari, | |
| Iovis áram sanguine túrpari.' | |
| quasi vero ista vi quicquam tum potuerit ei melius | |
| accidere! quodsi ante occidisset, talem eventum om- | |
| nino amisisset; hoc autem tempore sensum amisit | 20 |
| malorum. Pompeio, nostro familiari, cum graviter | 86.1 |
| aegrotaret Neapoli, melius est factum. coronati Nea- | |
| politani fuerunt, nimirum etiam Puteolani; volgo ex | |
| oppidis publice gratulabantur: ineptum sane nego- | |
| tium et Graeculum, sed tamen fortunatum. utrum igi- | 5 |
| tur, si tum esset extinctus, a bonis rebus an a malis | |
| discessisset? certe a miseris. non enim cum socero | |
| bellum gessisset, non inparatus arma sumpsisset, non | |
| domum reliquisset, non ex Italia fugisset, non exer- | |
| citu amisso nudus in servorum ferrum et manus in- | 10 |
| cidisset, †non liberi defleti, non fortunae omnes a | |
| victoribus possiderentur. qui, si mortem tum obisset, | |
| in amplissimis fortunis occidisset, is propagatione vi- | |
| tae quot, quantas, quam incredibilis hausit calamita- | |
| tes! haec morte effugiuntur, etiamsi non evenerunt, | 15 |
| tamen, quia possunt evenire; sed homines ea sibi ac- | |
| cidere posse non cogitant: Metelli sperat sibi quis- | |
| que fortunam, proinde quasi aut plures fortunati sint | |
| quam infelices aut certi quicquam sit in rebus humanis | |
| aut sperare sit prudentius quam timere. | 20 |