| Sed hoc ipsum concedatur, bonis rebus homines | 1.87.1 |
| morte privari: ergo etiam carere mortuos vitae com- | |
| modis idque esse miserum? certe ita dicant necesse | |
| est. an potest is, qui non est, re ulla carere? triste | |
| enim est nomen ipsum carendi, quia subicitur haec | 5 |
| vis: habuit, non habet; desiderat requirit indiget. haec, | |
| opinor, incommoda sunt carentis: caret oculis, odiosa | |
| caecitas; liberis, orbitas. valet hoc in vivis, mortuo- | |
| rum autem non modo vitae commodis, sed ne vita | |
| quidem ipsa quisquam caret. de mortuis loquor, qui | 10 |
| nulli sunt: nos, qui sumus, num aut cornibus care- | |
| mus aut pinnis? ecquis id dixerit? certe nemo. quid | |
| ita? quia, cum id non habeas quod tibi nec usu nec | |
| natura sit aptum, non careas, etiamsi sentias te non | |
| habere. hoc premendum etiam atque etiam est et ur- | 88.1 |
| guendum confirmato illo, de quo, si mortales animi | |
| sunt, dubitare non possumus, quin tantus interitus | |
| in morte sit, ut ne minima quidem suspicio sensus | |
| relinquatur—hoc igitur probe stabilito et fixo illud | 5 |
| excutiendum est, ut sciatur, quid sit carere, ne relin- | |
| quatur aliquid erroris in verbo. carere igitur hoc signi- | |
| ficat: egere eo quod habere velis; inest enim velle in | |
| carendo, nisi cum sic tamquam in febri dicitur alia | |
| quadam notione verbi. dicitur enim alio modo etiam | 10 |
| carere, cum aliquid non habeas et non habere te sen- | |
| tias, etiamsi id facile patiare. <ita> carere in morte | |
| non dicitur; nec enim esset dolendum; dicitur illud: | |
| 'bono carere', quod est malum. sed ne vivus quidem | |
| bono caret, si eo non indiget; sed in vivo intellegi | 15 |
| tamen potest regno te carere—dici autem hoc in te | |
| satis subtiliter non potest; posset in Tarquinio, cum | |
| regno esset expulsus—: at in mortuo ne intellegi qui- | |
| dem. carere enim sentientis est; nec sensus in mortuo: | |
| ne carere quidem igitur in mortuo est. | 20 |