| Quamquam quid opus est in hoc philosophari, cum | 1.89.1 |
| rem non magnopere philosophia egere videamus? | |
| quotiens non modo ductores nostri, sed universi etiam | |
| exercitus ad non dubiam mortem concurrerunt! quae | |
| quidem si timeretur, non Lucius Brutus arcens eum | 5 |
| reditu tyrannum, quem ipse expulerat, in proelio con- | |
| cidisset; non cum Latinis decertans pater Decius, cum | |
| Etruscis filius, cum Pyrrho nepos se hostium telis obie- | |
| cissent; non uno bello pro patria cadentis Scipiones | |
| Hispania vidisset, Paulum et Geminum Cannae, Venu- | 10 |
| sia Marcellum, Litana Albinum, Lucani Gracchum. | |
| num quis horum miser hodie? ne tum quidem post | |
| spiritum extremum; nec enim potest esse miser quis- | |
| quam sensu perempto. 'At id ipsum odiosum est, | 90.1 |
| sine sensu esse.' odiosum, si id esset carere; cum vero | |
| perspicuum sit nihil posse in eo esse qui ipse non sit, | |
| quid potest esse in eo odiosum qui nec careat nec sen- | |
| tiat? quamquam hoc quidem nimis saepe, sed eo quod | 5 |
| in hoc inest omnis animi contractio ex metu mortis. | |
| qui enim satis viderit, id quod est luce clarius, ani- | |
| mo et corpore consumpto totoque animante deleto | |
| et facto interitu universo illud animal, quod fuerit, | |
| factum esse nihil, is plane perspiciet inter Hippocen- | 10 |
| taurum, qui numquam fuerit, et regem Agamemnonem | |
| nihil interesse, nec pluris nunc facere M. Camillum | |
| hoc civile bellum, quam ego illo vivo fecerim Ro- | |
| mam captam. Cur igitur et Camillus doleret, si haec | |
| post trecentos et quinquaginta fere annos eventura | 15 |
| putaret, et ego doleam, si ad decem milia annorum | |
| gentem aliquam urbe nostra potituram putem? quia | |
| tanta caritas patriae est, ut eam non sensu nostro, | |
| sed salute ipsius metiamur. itaque non deterret sa- | |
| pientem mors, quae propter incertos casus cotidie | 91.1 |
| imminet, propter brevitatem vitae numquam potest | |
| longe abesse, quo minus in omne tempus rei p. suis- | |
| que consulat, cum posteritatem ipsam, cuius sensum | |
| habiturus non sit, ad se putet pertinere. quare licet | 5 |
| etiam mortalem esse animum iudicantem aeterna mo- | |
| liri, non gloriae cupiditate, quam sensurus non sis, | |
| sed virtutis, quam necessario gloria, etiamsi tu id non | |
| agas, consequatur. |