| Natura vero <si> se sic habet, ut, quo modo initium | 1.91.10 |
| nobis rerum omnium ortus noster adferat, sic exitum | |
| mors, ut nihil pertinuit ad nos ante ortum, sic nihil | |
| post mortem pertinebit. in quo quid potest esse mali, | |
| cum mors nec ad vivos pertineat nec ad mortuos? | |
| alteri nulli sunt, alteros non attinget. quam qui levio- | 92.1 |
| rem faciunt, somni simillimam volunt esse: quasi vero | |
| quisquam ita nonaginta annos velit vivere, ut, cum | |
| sexaginta confecerit, reliquos dormiat; ne sui quidem | |
| id velint, non modo ipse. Endymion vero, si fabulas | 5 |
| audire volumus, ut nescio quando in Latmo obdor- | |
| mivit, qui est mons Cariae, nondum, opinor, est ex- | |
| perrectus. num igitur eum curare censes, cum Luna | |
| laboret, a qua consopitus putatur, ut eum dormien- | |
| tem oscularetur? quid curet autem, qui ne sentit qui- | 10 |
| dem? habes somnum imaginem mortis eamque co- | |
| tidie induis: et dubitas quin sensus in morte nullus | |
| sit, cum in eius simulacro videas esse nullum sen- | |
| sum? | |
| Pellantur ergo istae ineptiae paene aniles, ante tem- | 93.1 |
| pus mori miserum esse. quod tandem tempus? natu- | |
| raene? at ea quidem dedit usuram vitae tamquam | |
| pecuniae nulla praestituta die. quid est igitur quod | |
| querare, si repetit, cum volt? ea enim condicione ac- | 5 |
| ceperas. Idem, si puer parvus occidit, aequo animo | |
| ferendum putant, si vero in cunis, ne querendum qui- | |
| dem. atqui ab hoc acerbius exegit natura quod de- | |
| derat. 'nondum gustaverat', inquit, 'vitae suavitatem; | |
| hic autem iam sperabat magna, quibus frui coeperat.' | 10 |
| at id quidem in ceteris rebus melius putatur, aliquam | |
| partem quam nullam attingere: cur in vita secus? | |
| (quamquam non male ait Callimachus multo saepius | |
| lacrimasse Priamum quam Troilum). eorum autem, | |
| qui exacta aetate moriuntur, fortuna laudatur. cur? | 94.1 |
| nam, reor, nullis, si vita longior daretur, posset esse | |
| iucundior; nihil enim est profecto homini prudentia | |
| dulcius, quam, ut cetera auferat, adfert certe senectus. | |
| Quae vero aetas longa est, aut quid omnino homini | 5 |
| longum? nonne | |
| Módo pueros, modo ádulescentes ín cursu a tergo | |
| ínsequens | |
| Néc opinantis ádsecuta est | |
| senectus? sed quia ultra nihil habemus, hoc longum | 10 |
| dicimus. Omnia ista, perinde ut cuique data sunt pro | |
| rata parte, ita aut longa aut brevia dicuntur. apud | |
| Hypanim fluvium, qui ab Europae parte in Pontum | |
| influit, Aristoteles ait bestiolas quasdam nasci, quae | |
| unum diem vivant. ex his igitur hora VIII quae | 15 |
| mortua est, provecta aetate mortua est; quae vero | |
| occidente sole, decrepita, eo magis, si etiam solstitiali | |
| die. confer nostram longissimam aetatem cum aeter- | |
| nitate: in eadem propemodum brevitate qua illae be- | |
| stiolae reperiemur. | 20 |