| Contemnamus igitur omnis ineptias—quod enim | 1.95.1 |
| levius huic levitati nomen inponam?—totamque vim | |
| bene vivendi in animi robore ac magnitudine et in | |
| omnium rerum humanarum contemptione ac despi- | |
| cientia et in omni virtute ponamus. nam nunc qui- | 5 |
| dem cogitationibus mollissimis effeminamur, ut, si | |
| ante mors adventet quam Chaldaeorum promissa con- | |
| secuti sumus, spoliati magnis quibusdam bonis, inlusi | |
| destitutique videamur. quodsi expectando et deside- | 96.1 |
| rando pendemus animis, cruciamur, angimur, pro di | |
| inmortales, quam illud iter iucundum esse debet, quo | |
| confecto nulla reliqua cura, nulla sollicitudo futura | |
| sit! quam me delectat Theramenes! quam elato animo | 5 |
| est! etsi enim flemus, cum legimus, tamen non mise- | |
| rabiliter vir clarus emoritur: qui cum coniectus in | |
| carcerem triginta iussu tyrannorum venenum ut si- | |
| tiens obduxisset, reliquum sic e poculo eiecit, ut id | |
| resonaret, quo sonitu reddito adridens 'propino' in- | 10 |
| quit 'hoc pulchro Critiae', qui in eum fuerat taeterri- | |
| mus. Graeci enim <in> conviviis solent nominare, cui | |
| poculum tradituri sint. lusit vir egregius extremo spi- | |
| ritu, cum iam praecordiis conceptam mortem conti- | |
| neret, vereque ei, cui venenum praebiberat, mortem | 15 |
| eam est auguratus, quae brevi consecuta est. | |
| Quis hanc maximi animi aequitatem in ipsa morte | 97.1 |
| laudaret, si mortem malum iudicaret? vadit enim in | |
| eundem carcerem atque in eundem paucis post annis | |
| scyphum Socrates, eodem scelere iudicum quo ty- | |
| rannorum Theramenes. quae est igitur eius oratio, | 5 |
| qua facit eum Plato usum apud iudices iam morte | |
| multatum? 'magna me' inquit 'spes tenet, iudices, be- | |
| ne mihi evenire, quod mittar ad mortem. necesse est | |
| enim sit alterum de duobus, ut aut sensus omnino om- | |
| nes mors auferat aut in alium quendam locum ex his | 10 |
| locis morte migretur. quam ob rem, sive sensus ex- | |
| tinguitur morsque ei somno similis est, qui non num- | |
| quam etiam sine visis somniorum placatissimam quie- | |
| tem adfert, di boni, quid lucri est emori! aut quam | |
| multi dies reperiri possunt, qui tali nocti anteponan- | 15 |
| tur! cui si similis est perpetuitas omnis consequentis | |
| temporis, quis me beatior? sin vera sunt quae di- | 98.1 |
| cuntur, migrationem esse mortem in eas oras, quas | |
| qui e vita excesserunt incolunt, id multo iam beatius | |
| est. tene, cum ab is, qui se iudicum numero haberi | |
| volunt, evaseris, ad eos venire, qui vere iudices appel- | 5 |
| lentur, Minoem Rhadamanthum Aeacum Triptolemum, | |
| convenireque eos qui iuste <et> cum fide vixerint— | |
| haec peregrinatio mediocris vobis videri potest? ut | |
| vero conloqui cum Orpheo Musaeo Homero Hesiodo | |
| liceat, quanti tandem aestimatis? equidem saepe emori, | 10 |
| si fieri posset, vellem, ut ea quae dico mihi liceret | |
| invisere. quanta delectatione autem adficerer, cum Pa- | |
| lamedem, cum Aiacem, cum alios iudicio iniquo cir- | |
| cumventos convenirem! temptarem etiam summi regis, | |
| qui maximas copias duxit ad Troiam, et Ulixi Sisy- | 15 |
| phique prudentiam, nec ob eam rem, cum haec exqui- | |
| rerem sicut hic faciebam, capite damnarer.—Ne vos | |
| quidem, iudices i qui me absolvistis, mortem timu- | |
| eritis. nec enim cuiquam bono mali quicquam evenire | 99.1 |
| potest nec vivo nec mortuo, nec umquam eius res a | |
| dis inmortalibus neglegentur, nec mihi ipsi hoc accidit | |
| fortuito. nec vero ego is, a quibus accusatus aut a | |
| quibus condemnatus sum, habeo quod suscenseam, | 5 |
| nisi quod mihi nocere se crediderunt.' et haec quidem | |
| hoc modo; nihil autem melius extremo: 'sed tempus | |
| est' inquit 'iam hinc abire, me, ut moriar, vos, ut vi- | |
| tam agatis. utrum autem sit melius, dii inmortales | |
| sciunt, hominem quidem scire arbitror neminem.' | 10 |