| Ne ego haud paulo hunc animum malim quam eo- | 1.99.11 |
| rum omnium fortunas, qui de hoc iudicaverunt. etsi, | |
| quod praeter deos negat scire quemquam, id scit ipse | |
| utrum sit melius—nam dixit ante—, sed suum illud, | |
| nihil ut adfirmet, tenet ad extremum; nos autem | 100.1 |
| teneamus, ut nihil censeamus esse malum, quod sit | |
| a natura datum omnibus, intellegamusque, si mors | |
| malum sit, esse sempiternum malum. nam vitae mi- | |
| serae mors finis esse videtur; mors si est misera, | 5 |
| finis esse nullus potest. | |
| Sed quid ego Socratem aut Theramenem, praestan- | |
| tis viros virtutis et sapientiae gloria, commemoro, cum | |
| Lacedaemonius quidam, cuius ne nomen quidem pro- | |
| ditum est, mortem tantopere contempserit, ut, cum | 10 |
| ad eam duceretur damnatus ab ephoris et esset voltu | |
| hilari atque laeto dixissetque ei quidam inimicus: | |
| 'contemnisne leges Lycurgi?', responderit: 'ego vero | |
| illi maximam gratiam habeo, qui me ea poena multa- | |
| verit, quam sine mutuatione et sine versura possem | 15 |
| dissolvere.' o virum Sparta dignum! ut mihi quidem, | |
| qui tam magno animo fuerit, innocens damnatus esse | |
| videatur. talis innumerabilis nostra civitas tulit. sed | 101.1 |
| quid duces et principes nominem, cum legiones scribat | |
| Cato saepe alacris in eum locum profectas, unde redi- | |
| turas se non arbitrarentur? pari animo Lacedaemonii | |
| in Thermopylis occiderunt, in quos Simonides: | 5 |
| 'Dic, hospes, Spartae nos te hic vidisse iacentis, | |
| Dum sanctis patriae legibus obsequimur.' | |
| quid ille dux Leonidas dicit? 'pergite animo forti, | |
| Lacedaemonii, hodie apud inferos fortasse cenabi- | |
| mus.' fuit haec gens fortis, dum Lycurgi leges vige- | 10 |
| bant. e quibus unus, cum Perses hostis in conloquio | |
| dixisset glorians: 'solem prae iaculorum multitudine | |
| et sagittarum non videbitis', 'in umbra igitur' inquit | |
| 'pugnabimus.' viros commemoro: qualis tandem La- | 102.1 |
| caena? quae cum filium in proelium misisset et inter- | |
| fectum audisset, 'idcirco' inquit 'genueram, ut esset, | |
| qui pro patria mortem non dubitaret occumbere'. Esto: | |
| fortes et duri Spartiatae; magnam habet vim rei p. dis- | 5 |
| ciplina. quid? Cyrenaeum Theodorum, philosophum | |
| non ignobilem, nonne miramur? cui cum Lysimachus | |
| rex crucem minaretur, 'istis, quaeso' inquit 'ista hor- | |
| ribilia minitare purpuratis tuis: Theodori quidem ni- | |
| hil interest, humine an sublime putescat.' | 10 |