| Cuius hoc dicto admoneor, ut aliquid etiam de hu- | 1.102.11 |
| matione et sepultura dicendum existimem, rem non dif- | |
| ficilem, is praesertim cognitis, quae de nihil sentiendo | |
| paulo ante dicta sunt. de qua Socrates quidem quid | |
| senserit, apparet in eo libro in quo moritur, de quo | 15 |
| iam tam multa diximus. cum enim de inmortalitate | 103.1 |
| animorum disputavisset et iam moriendi tempus ur- | |
| geret, rogatus a Critone, quem ad modum sepeliri | |
| vellet, 'multam vero' inquit 'operam, amici, frustra | |
| consumpsi; Critoni enim nostro non persuasi me hinc | 5 |
| avolaturum neque mei quicquam relicturum. verum | |
| tamen, Crito, si me adsequi potueris aut sicubi nanc- | |
| tus eris, ut tibi videbitur, sepelito. sed, mihi crede, | |
| nemo me vestrum, cum hinc excessero, consequetur.' | |
| praeclare is quidem, qui et amico permiserit et se | 10 |
| ostenderit de hoc toto genere nihil laborare. durior Dio- | 104.1 |
| genes, et is quidem eadem sentiens, sed ut Cynicus | |
| asperius: proici se iussit inhumatum. tum amici: 'vo- | |
| lucribusne et feris?' 'minime vero' inquit, 'sed bacil- | |
| lum propter me, quo abigam, ponitote.' 'qui poteris?' | 5 |
| illi, 'non enim senties.' 'quid igitur mihi ferarum la- | |
| niatus oberit nihil sentienti?' praeclare Anaxagoras, | |
| qui cum Lampsaci moreretur, quaerentibus amicis, | |
| velletne Clazomenas in patriam, si quid accidisset, | |
| auferri, 'nihil necesse est' inquit, 'undique enim ad | 10 |
| inferos tantundem viae est.' totaque de ratione huma- | |
| tionis unum tenendum est, ad corpus illam pertinere, | |
| sive occiderit animus sive vigeat. in corpore autem | |
| perspicuum est vel extincto animo vel elapso nullum | |
| residere sensum. Sed plena errorum sunt omnia. tra- | 105.1 |
| hit Hectorem ad currum religatum Achilles: lacerari | |
| eum et sentire, credo, putat. ergo hic ulciscitur, ut | |
| quidem sibi videtur; at illa sicut acerbissimam rem | |
| maeret: | 5 |
| 'Vidí, videre quód me passa aegérrume, | |
| Hectórem curru quádriiugo raptárier.' | |
| quem Hectorem, aut quam diu ille erit Hector? me- | |
| lius Accius et aliquando sapiens Achilles: | |
| 'Immo enimvero córpus Priamo réddidi, Hectora | 10 |
| ábstuli.' | |
| non igitur Hectora traxisti, sed corpus quod fuerat | |
| Hectoris. ecce alius exoritur e terra, qui matrem dor- | 106.1 |
| mire non sinat: | |
| 'Matér, te appello, tú, quae curam sómno suspen- | |
| sám levas, | |
| Neque té mei miseret, súrge et sepeli nátum—!' | 5 |
| haec cum pressis et flebilibus modis, qui totis theatris | |
| maestitiam inferant, concinuntur, difficile est non eos | |
| qui inhumati sint miseros iudicare. 'prius quám ferae | |
| volucrésque—' metuit, ne laceratis membris minus | |
| bene utatur; ne combustis, non extimescit. | 10 |
| 'Neu réliquias semésas sireis dénudatis óssibus | |
| Per térram sanie délibutas foéde divexárier—' | |
| non intellego, quid metuat, cum tam bonos septe- | |
| narios fundat ad tibiam. Tenendum est igitur nihil | |
| curandum esse post mortem, cum multi inimicos etiam | 15 |
| mortuos poeniuntur. exsecratur luculentis sane ver- | |
| sibus apud Ennium Thyestes, primum ut naufragio | |
| pereat Atreus: durum hoc sane; talis enim interitus | |
| non est sine gravi sensu; illa inania: | |
| 'Ipse summis sáxis fixus ásperis, evísceratus, | 20 |
| Látere pendens, sáxa spargens tábo, sanie et sán- | |
| guine atro—' | |
| non ipsa saxa magis sensu omni vacabunt quam ille | 107.1 |
| 'latere pendens', cui se hic cruciatum censet optare. | |
| quae essent dura, si sentiret, <sunt> nulla sine sensu. | |
| illud vero perquam inane: | |
| 'Néque sepulcrum, quó recipiat, hábeat, portum cór- | 5 |
| poris, | |
| Úbi remissa humána vita córpus requiescát malis.' | |
| vides, quanto haec in errore versentur: portum esse | |
| corporis et requiescere in sepulcro putat mortuum; | |
| magna culpa Pelopis, qui non erudierit filium nec | 10 |
| docuerit, quatenus esset quidque curandum. Sed | 108.1 |
| quid singulorum opiniones animadvertam, nationum | |
| varios errores perspicere cum liceat? condiunt Aegyp- | |
| tii mortuos et eos servant domi; Persae etiam cera | |
| circumlitos condunt, ut quam maxime permaneant | 5 |
| diuturna corpora. Magorum mos est non humare cor- | |
| pora suorum, nisi a feris sint ante laniata; in Hyr- | |
| cania plebs publicos alit canes, optumates domesti- | |
| cos: nobile autem genus canum illud scimus esse, | |
| sed pro sua quisque facultate parat a quibus lanie- | 10 |
| tur, eamque optumam illi esse censent sepulturam. | |
| permulta alia colligit Chrysippus, ut est in omni hi- | |
| storia curiosus, sed ita taetra sunt quaedam, ut ea | |
| fugiat et reformidet oratio. totus igitur hic locus | |
| est contemnendus in nobis, non neglegendus in nostris, | 15 |
| ita tamen, ut mortuorum corpora nihil sentire vivi | |
| sentiamus; quantum autem consuetudini famaeque | 109.1 |
| dandum sit, id curent vivi, sed ita, ut intellegant ni- | |
| hil id ad mortuos pertinere. |