| Sed profecto mors tum aequissimo animo oppetitur, | 1.109.4 |
| cum suis se laudibus vita occidens consolari potest. | 5 |
| nemo parum diu vixit, qui virtutis perfectae perfecto | |
| functus est munere. multa mihi ipsi ad mortem tem- | |
| pestiva fuerunt. quam utinam potuissem obire! nihil | |
| enim iam adquirebatur, cumulata erant officia vitae, | |
| cum fortuna bella restabant. quare si ipsa ratio | 10 |
| minus perficiet, ut mortem neglegere possimus, at | |
| vita acta perficiat, ut satis superque vixisse videamur. | |
| quamquam enim sensus abierit, tamen suis et propriis | |
| bonis laudis et gloriae, quamvis non sentiant, mortui | |
| non carent. etsi enim nihil habet in se gloria cur | 15 |
| expetatur, tamen virtutem tamquam umbra sequitur. | |
| verum multitudinis iudicium de bonis <bonum> si | 110.1 |
| quando est, magis laudandum est quam illi ob eam | |
| rem beati. non possum autem dicere, quoquo modo | |
| hoc accipietur, Lycurgum Solonem legum et publicae | |
| disciplinae carere gloria, Themistoclem Epaminondam | 5 |
| bellicae virtutis. ante enim Salamina ipsam Neptunus | |
| obruet quam Salaminii tropaei memoriam, priusque | |
| e Boeotia Leuctra tollentur quam pugnae Leuctricae | |
| gloria. multo autem tardius fama deseret Curium Fa- | |
| bricium Calatinum, duo Scipiones duo Africanos, Ma- | 10 |
| ximum Marcellum Paulum, Catonem Laelium, innu- | |
| merabilis alios; quorum similitudinem aliquam qui | |
| arripuerit, non eam fama populari, sed vera bono- | |
| rum laude metiens, fidenti animo, si ita res feret, gra- | |
| dietur ad mortem; in qua aut summum bonum aut | 15 |
| nullum malum esse cognovimus. secundis vero suis | |
| rebus volet etiam mori; non enim tam cumulus bo- | |
| norum iucundus esse potest quam molesta decessio. | |
| hanc sententiam significare videtur Laconis illa vox, | 111.1 |
| qui, cum Rhodius Diagoras, Olympionices nobilis, | |
| uno die duo suos filios victores Olympiae vidisset, | |
| accessit ad senem et gratulatus: 'morere, Diagora' | |
| inquit; 'non enim in caelum ascensurus es.' magna haec, | 5 |
| et nimium fortasse, Graeci putant vel tum potius puta- | |
| bant, isque, qui hoc Diagorae dixit, permagnum existi- | |
| mans tris Olympionicas una e domo prodire cunctari illum | |
| diutius in vita fortunae obiectum inutile putabat ipsi. |