| Ego autem tibi quidem, quod satis esset, paucis | 1.111.10 |
| verbis, ut mihi videbar, responderam—concesseras | |
| enim nullo in malo mortuos esse—; sed ob eam cau- | |
| sam contendi ut plura dicerem, quod in desiderio | |
| et luctu haec est consolatio maxima. nostrum enim | |
| et nostra causa susceptum dolorem modice ferre de- | 15 |
| bemus, ne nosmet ipsos amare videamur; illa su- | |
| spicio intolerabili dolore cruciat, si opinamur eos | |
| quibus orbati sumus esse cum aliquo sensu in is ma- | |
| lis quibus volgo opinantur. hanc excutere opinionem | |
| mihimet volui radicitus, eoque fui fortasse longior. | 20 |
| Tu longior? non mihi quidem. prior enim pars ora- | 112.1 |
| tionis tuae faciebat, ut mori cuperem, posterior, ut | |
| modo non nollem, modo non laborarem; omni autem | |
| oratione illud certe perfectum est, ut mortem non | |
| ducerem in malis. | 5 |
| Num igitur etiam rhetorum epilogum desideramus? | |
| an hanc iam artem plane relinquimus? | |
| Tu vero istam ne reliqueris, quam semper ornasti, | |
| et quidem iure; illa enim te, verum si loqui volumus, | |
| ornaverat. sed quinam est iste epilogus? aveo enim | 10 |
| audire, quicquid est. | |
| Deorum inmortalium iudicia solent in scholis pro- | 113.1 |
| ferre de morte, nec vero ea fingere ipsi, sed Herodoto | |
| auctore aliisque pluribus. primum Argiae sacerdotis | |
| Cleobis et Bito filii praedicantur. nota fabula est. | |
| cum enim illam ad sollemne et statu[tu]m sacrificium | 5 |
| curru vehi ius esset satis longe ab oppido ad fanum | |
| morarenturque iumenta, tum iuvenes i quos modo | |
| nominavi veste posita corpora oleo perunxerunt, ad | |
| iugum accesserunt. ita sacerdos advecta in fanum, | |
| cum currus esset ductus a filiis, precata a dea dicitur, | 10 |
| ut id illis praemii daret pro pietate, quod maxumum | |
| homini dari posset a deo; post epulatos cum matre | |
| adulescentis somno se dedisse, mane inventos esse | |
| mortuos. simili precatione Trophonius et Agamedes | 114.1 |
| usi dicuntur; qui cum Apollini Delphis templum exae- | |
| dificavissent, venerantes deum petiverunt mercedem | |
| non parvam quidem operis et laboris sui: nihil certi, | |
| sed quod esset optimum homini. quibus Apollo se | 5 |
| id daturum ostendit post eius diei diem tertium; qui | |
| ut inluxit, mortui sunt reperti. iudicavisse deum di- | |
| cunt, et eum quidem deum, cui reliqui dii concessis- | |
| sent, ut praeter ceteros divinaret. adfertur etiam de | |
| Sileno fabella quaedam; qui cum a Mida captus es- | 10 |
| set, hoc ei muneris pro sua missione dedisse scri- | |
| bitur: docuisse regem non nasci homini longe opti- | |
| mum esse, proximum autem quam primum mori. qua | 115.1 |
| est sententia in Cresphonte usus Euripides: | |
| 'Nam nós decebat coétus celebrantís domum | |
| Lugére, ubi esset áliquis in lucem éditus, | |
| Humánae vitae vária reputantís mala; | 5 |
| At, quí labores mórte finissét gravis, | |
| Hunc ómni amicos laúde et laetitia éxsequi.' | |
| simile quiddam est in Consolatione Crantoris: ait enim | |
| Terinaeum quendam Elysium, cum graviter filii mor- | |
| tem maereret, venisse in psychomantium quaerentem, | 10 |
| quae fuisset tantae calamitatis causa; huic in tabellis | |
| tris huius modi versiculos datos: | |
| 'Ignaris homines in vita mentibus errant: | |
| Euthynous potitur fatorum numine leto. | |
| Sic fuit utilius finiri ipsique tibique.' | 15 |
| his et talibus auctoribus usi confirmant causam rebus | 116.1 |
| a diis inmortalibus iudicatam. Alcidamas quidem, | |
| rhetor antiquus in primis nobilis, scripsit etiam lau- | |
| dationem mortis, quae constat ex enumeratione hu- | |
| manorum malorum; cui rationes eae quae exquisitius | 5 |
| a philosophis colliguntur defuerunt, ubertas orationis | |
| non defuit. Clarae vero mortes pro patria oppetitae | |
| non solum gloriosae rhetoribus, sed etiam beatae vi- | |
| deri solent. repetunt ab Erechtheo, cuius etiam filiae | |
| cupide mortem expetiverunt pro vita civium; <com- | 10 |
| memorant> Codrum, qui se in medios inmisit hostis | |
| veste famulari, ne posset adgnosci, si esset ornatu | |
| regio, quod oraculum erat datum, si rex interfectus | |
| esset, victrices Athenas fore; Menoeceus non praeter- | |
| mittitur, qui item oraculo edito largitus est patriae | 15 |
| suum sanguinem; <nam> Iphigenia Aulide duci se | |
| immolandam iubet, ut hostium eliciatur suo. veni- | |
| unt inde ad propiora: Harmodius in ore <est> et Ari- | |
| stogiton; Lacedaemonius Leonidas, Thebanus Epa- | |
| minondas viget. nostros non norunt, quos enumerare | 20 |
| magnum est: ita sunt multi, quibus videmus optabilis | |
| mortes fuisse cum gloria. |