| Quae cum ita sint, magna tamen eloquentia est | 1.117.1 |
| utendum atque ita velut superiore e loco contionan- | |
| dum, ut homines mortem vel optare incipiant vel | |
| certe timere desistant? nam si supremus ille dies | |
| non extinctionem, sed commutationem adfert loci, | 5 |
| quid optabilius? sin autem perimit ac delet omnino, | |
| quid melius quam in mediis vitae laboribus obdor- | |
| miscere et ita coniventem somno consopiri sempi- | |
| terno? quod si fiat, melior Enni quam Solonis oratio. | |
| hic enim noster: 'nemo me lacrimis decoret' inquit | 10 |
| 'nec funera fletu faxit!' at vero ille sapiens: | |
| 'Mors mea ne careat lacrimis: linquamus amicis | |
| Maerorem, ut celebrent funera cum gemitu.' | |
| nos vero, si quid tale acciderit, ut a deo denuntiatum | 118.1 |
| videatur ut exeamus e vita, laeti et agentes gratias | |
| pareamus emittique nos e custodia et levari vinclis | |
| arbitremur, ut aut in aeternam et plane in nostram | |
| domum remigremus aut omni sensu molestiaque care- | 5 |
| amus; sin autem nihil denuntiabitur, eo tamen simus | |
| animo, ut horribilem illum diem aliis nobis faustum | |
| putemus nihilque in malis ducamus, quod sit vel a | |
| diis inmortalibus vel a natura parente omnium con- | |
| stitutum. non enim temere nec fortuito sati et creati | 10 |
| sumus, sed profecto fuit quaedam vis, quae generi | |
| consuleret humano nec id gigneret aut aleret, quod | |
| cum exanclavisset omnes labores, tum incideret in | |
| mortis malum sempiternum: portum potius paratum | |
| nobis et perfugium putemus. quo utinam velis passis | 119.1 |
| pervehi liceat! sin reflantibus ventis reiciemur, tamen | |
| eodem paulo tardius referamur necesse est. quod | |
| autem omnibus necesse est, idne miserum esse uni | |
| potest? Habes epilogum, ne quid praetermissum aut | 5 |
| relictum putes. |