| Congerantur in unum omnia, ut idem oculis et | 5.117.5 |
| auribus captus sit, prematur etiam doloribus acerru- | |
| mis corporis. qui primum per se ipsi plerumque con- | |
| ficiunt hominem; sin forte longinquitate producti ve- | |
| hementius tamen torquent, quam ut causa sit cur | |
| ferantur, quid est tandem, dii boni, quod laboremus? | 10 |
| portus enim praesto est, quoniam mors †ibidem est, | |
| aeternum nihil sentiendi receptaculum. Theodorus | |
| Lysimacho mortem minitanti 'magnum vero' inquit | |
| 'effecisti, si cantharidis vim consecutus es', Paulus | 118.1 |
| Persi deprecanti, ne in triumpho duceretur, 'in tua id | |
| quidem potestate est.' multa primo die, cum de ipsa | |
| morte quaereremus, non pauca etiam postero, cum | |
| ageretur de dolore, sunt dicta de morte, quae qui recor- | 5 |
| detur, haud sane periculum est ne non mortem aut | |
| optandam aut certe non timendam putet. mihi quidem | |
| in vita servanda videtur illa lex, quae in Graecorum | |
| conviviis optinetur: 'aut bibat' inquit 'aut abeat.' et | |
| recte. aut enim fruatur aliquis pariter cum aliis vo- | 10 |
| luptate potandi aut, ne sobrius in violentiam vinolen- | |
| torum incidat, ante discedat. sic iniurias fortunae, | |
| quas ferre nequeas, defugiendo relinquas. Haec ea- | |
| dem, quae Epicurus, totidem verbis dicit Hieronymus. | |
| Quodsi is philosophis, quorum ea sententia est, ut | 119.1 |
| virtus per se ipsa nihil valeat, omneque, quod ho- | |
| nestum nos et laudabile esse dicamus, id illi cassum | |
| quiddam et inani vocis sono decoratum esse dicant,— | |
| <si> i tamen semper beatum censent esse sapientem, | 5 |
| quid tandem a Socrate et Platone profectis philoso- | |
| phis faciendum videtur? quorum alii tantam praestan- | |
| tiam in bonis animi esse dicunt, ut ab is corporis et | |
| externa obruantur, alii autem haec ne bona quidem | |
| ducunt, in animo reponunt omnia. quorum contro- | 120.1 |
| versiam solebat tamquam honorarius arbiter iudicare | |
| Carneades. nam cum, quaecumque bona Peripateticis, | |
| eadem Stoicis commoda viderentur neque tamen Peri- | |
| patetici plus tribuerent divitiis bonae valetudini cete- | 5 |
| ris rebus generis eiusdem quam Stoici, cum ea re, non | |
| verbis ponderarentur, causam esse dissidendi negabat. | |
| quare hunc locum ceterarum disciplinarum philosophi | |
| quem ad modum optinere possint, ipsi viderint; mihi | |
| tamen gratum est, quod de sapientium perpetua bene | 10 |
| vivendi facultate dignum quiddam philosophorum voce | |
| profitentur. |