Iam vero motus animi, sollicitudines aegritudines- 5.110.1
que oblivione leniuntur traductis animis ad voluptatem.
non sine causa igitur Epicurus ausus est dicere semper
in pluribus bonis esse sapientem, quia semper sit in
voluptatibus. ex quo effici putat ille, quod quaerimus, 5
ut sapiens semper beatus sit. 'etiamne, si sensibus 111.1
carebit oculorum, si aurium?' etiam; nam ista ipsa
contemnit. primum enim horribilis ista caecitas qui-
bus tandem caret voluptatibus? cum quidam etiam
disputent ceteras voluptates in ipsis habitare sensibus, 5
quae autem aspectu percipiantur, ea non versari in
oculorum ulla iucunditate, ut ea, quae gustemus olfa-
ciamus tractemus audiamus, in ea ipsa, ubi sentimus,
parte versentur. in oculis tale nil fit; animus accipit,
quae videmus. animo autem multis modis variisque 10
delectari licet, etiamsi non adhibeatur aspectus. loquor
enim de docto homine et erudito, cui vivere est cogi-
tare. sapientis autem cogitatio non ferme ad investi-
gandum adhibet oculos advocatos. etenim si nox non 112.1
adimit vitam beatam, cur dies nocti similis adimat?
nam illud Antipatri Cyrenaici est quidem paulo obsce-
nius, sed non absurda sententia est; cuius caecitatem
cum mulierculae lamentarentur, 'quid agitis?' inquit, 5
'an vobis nulla videtur voluptas esse nocturna?' Ap-
pium quidem veterem illum, qui caecus annos multos
fuit, et ex magistratibus et ex rebus gestis intellegimus
in illo suo casu nec privato nec publico muneri defu-
isse. C. Drusi domum compleri a consultoribus so- 10
litam accepimus; cum, quorum res esset, sua ipsi non
videbant, caecum adhibebant ducem. pueris nobis Cn.
Aufidius praetorius et in senatu sententiam dicebat
nec amicis deliberantibus deerat et Graecam scribebat
historiam et videbat in litteris. Diodotus Stoicus cae- 113.1
cus multos annos nostrae domi vixit. is vero, quod
credibile vix esset, cum in philosophia multo etiam
magis assidue quam antea versaretur et cum fidibus
Pythagoreorum more uteretur cumque ei libri noctes 5
et dies legerentur, quibus in studiis oculis non egebat,
tum, quod sine oculis fieri posse vix videtur, geome-
triae munus tuebatur verbis praecipiens discentibus,
unde quo quamque lineam scriberent. Asclepiadem
ferunt, non ignobilem Eretricum philosophum, cum 10
quidam quaereret, quid ei caecitas attulisset, respon-
disse, puero ut uno esset comitatior. ut enim vel sum-
ma paupertas tolerabilis sit, si liceat quod quibus-
dam Graecis cotidie, sic caecitas ferri facile possit,
si non desint subsidia valetudinum. Democritus lu- 114.1
minibus amissis alba scilicet discernere et atra non
poterat, at vero bona mala, aequa iniqua, honesta tur-
pia, utilia inutilia, magna parva poterat, et sine varie-
tate colorum licebat vivere beate, sine notione rerum 5
non licebat. atque hic vir impediri etiam animi aciem
aspectu oculorum arbitrabatur, et cum alii saepe, quod
ante pedes esset, non viderent, ille <in> infinitatem
omnem peregrinabatur, ut nulla in extremitate con-
sisteret. traditum est etiam Homerum caecum fuisse; 10
at eius picturam, non poësin videmus: quae regio,
quae ora, qui locus Graeciae, quae species formaque
pugnae, quae acies, quod remigium, qui motus ho-
minum, qui ferarum non ita expictus est, ut, quae
ipse non viderit, nos ut videremus, effecerit? quid 15
ergo? aut Homero delectationem animi ac volupta-
tem aut cuiquam docto defuisse umquam arbitra-
mur? aut, ni ita se res haberet, Anaxagoras aut hic 115.1
ipse Democritus agros et patrimonia sua reliquissent,
huic discendi quaerendique divinae delectationi toto
se animo dedissent? itaque augurem Tiresiam, quem
sapientem fingunt poëtae, numquam inducunt deplo- 5
rantem caecitatem suam; at vero Polyphemum Home-
rus cum inmanem ferumque finxisset, cum ariete etiam
conloquentem facit eiusque laudare fortunas, quod,
qua vellet, ingredi posset et, quae vellet, attingere.
recte hic quidem; nihilo enim erat ipse Cyclops quam 10
aries ille prudentior. In surditate vero quidnam est 116.1
mali? erat surdaster M. Crassus, sed aliud molestius,
quod male audiebat, etiamsi, ut mihi videbatur, iniu-
ria. [Epicurei] nostri Graece fere nesciunt nec Graeci
Latine. ergo hi in illorum et illi in horum sermone 5
surdi, omnesque item nos in is linguis quas non in-
tellegimus, quae sunt innumerabiles, surdi profecto
sumus. 'at vocem citharoedi non audiunt'. ne strido-
rem quidem serrae, tum cum acuitur, aut grunditum,
cum iugulatur, suis nec, cum quiescere volunt, fre- 10
mitum murmurantis maris; et si cantus eos forte de-
lectant, primum cogitare debent, ante quam hi sint in-
venti, multos beate vixisse sapientes, deinde multo
maiorem percipi posse legendis his quam audiendis
voluptatem. tum, ut paulo ante caecos ad aurium tra- 117.1
ducebamus voluptatem, sic licet surdos ad oculorum.
etenim, qui secum loqui poterit, sermonem alterius non
requiret.