| Contempto igitur honore, contempta etiam pecunia | 5.106.1 |
| quid relinquitur quod extimescendum sit? exilium, | |
| credo, quod in maxumis malis ducitur. id si propter | |
| alienam et offensam populi voluntatem malum est, | |
| quam sit ea contemnenda, [sicut a] paulo ante dictum | 5 |
| est. sin abesse patria miserum est, plenae miserorum | |
| provinciae sunt, ex quibus admodum pauci in patriam | |
| revertuntur. 'at multantur bonis exules'. quid tum? | 107.1 |
| parumne multa de toleranda paupertate dicuntur? iam | |
| vero exilium, si rerum naturam, non ignominiam no- | |
| minis quaerimus, quantum tandem a perpetua pere- | |
| grinatione differt? in qua aetates suas philosophi no- | 5 |
| bilissimi consumpserunt, Xenocrates Crantor Arcesi- | |
| las Lacydes Aristoteles Theophrastus Zeno Clean- | |
| thes Chrysippus Antipater Carneades Clitomachus | |
| Philo Antiochus Panaetius Posidonius, innumerabi- | |
| les alii, qui semel egressi numquam domum reverte- | 10 |
| runt. 'at enim sine ignominia'. <an potest exilium igno- | |
| minia> adficere sapientem? de sapiente enim haec om- | |
| nis oratio est, cui iure id accidere non possit; nam iure | |
| exulantem consolari non oportet. postremo ad omnis | 108.1 |
| casus facillima ratio est eorum, qui ad voluptatem ea | |
| referunt quae secuntur in vita, ut, quocumque haec | |
| loco suppeditetur, ibi beate queant vivere. itaque ad | |
| omnem rationem Teucri vox accommodari potest: | 5 |
| 'Pátria est, ubicumque ést bene'. | |
| Socrates quidem cum rogaretur, cuiatem se esse dice- | |
| ret, 'mundanum' inquit; totius enim mundi se incolam | |
| et civem arbitrabatur. quid? T. Albucius nonne animo | |
| aequissimo Athenis exul philosophabatur? cui tamen | 10 |
| illud ipsum non accidisset, si in re p. quiescens Epi- | |
| curi legibus paruisset. qui enim beatior Epicurus, quod | 109.1 |
| in patria vivebat, quam, quod Athenis, Metrodorus? aut | |
| Plato Xenocratem vincebat aut Polemo Arcesilam, quo | |
| esset beatior? quanti vero ista civitas aestimanda est, | |
| ex qua boni sapientesque pelluntur? Damaratus qui- | 5 |
| dem, Tarquinii nostri regis pater, tyrannum Cypselum | |
| quod ferre non poterat, fugit Tarquinios Corintho et | |
| ibi suas fortunas constituit ac liberos procreavit. num | |
| stulte anteposuit exilii libertatem domesticae servituti? |