| Num igitur ignobilitas aut humilitas aut etiam po- | 5.103.1 |
| pularis offensio sapientem beatum esse prohibebit? | |
| vide ne plus commendatio in vulgus et haec, quae | |
| expetitur, gloria molestiae habeat quam voluptatis. le- | |
| viculus sane noster Demosthenes, qui illo susurro de- | 5 |
| lectari se dicebat aquam ferentis mulierculae, ut mos | |
| in Graecia est, insusurrantisque alteri: 'hic est ille De- | |
| mosthenes.' quid hoc levius? at quantus orator! sed | |
| apud alios loqui videlicet didicerat, non multum ipse | |
| secum. intellegendum est igitur nec gloriam popularem | 104.1 |
| ipsam per sese expetendam nec ignobilitatem extimes- | |
| cendam. 'veni Athenas' inquit Democritus 'neque me | |
| quisquam ibi adgnovit.' constantem hominem et gra- | |
| vem, qui glorietur a gloria se afuisse! an tibicines | 5 |
| ique, qui fidibus utuntur, suo, non multitudinis arbi- | |
| trio cantus numerosque moderantur, vir sapiens multo | |
| arte maiore praeditus non quid verissimum sit, sed | |
| quid velit vulgus, exquiret? an quicquam stultius | |
| quam, quos singulos sicut operarios barbarosque con- | 10 |
| temnas, eos aliquid putare esse universos? ille vero | |
| nostras ambitiones levitatesque contemnet honoresque | |
| populi etiam ultro delatos repudiabit; nos autem eos | |
| nescimus, ante quam paenitere coepit, contemnere. | |
| est apud Heraclitum physicum de principe Ephesiorum | 105.1 |
| Hermodoro; universos ait Ephesios esse morte mul- | |
| tandos, quod, cum civitate expellerent Hermodorum, | |
| ita locuti sint: 'nemo de nobis unus excellat; sin quis | |
| extiterit, alio in loco et apud alios sit.' an hoc non ita | 5 |
| fit omni in populo? nonne omnem exsuperantiam vir- | |
| tutis oderunt? quid? Aristides—malo enim Grae- | |
| corum quam nostra proferre—nonne ob eam causam | |
| expulsus est patria, quod praeter modum iustus esset? | |
| quantis igitur molestiis vacant, qui nihil omnino cum | 10 |
| populo contrahunt! quid est enim dulcius otio litte- | |
| rato? is dico litteris, quibus infinitatem rerum atque | |
| naturae et in hoc ipso mundo caelum terras maria | |
| cognoscimus. |