| Vides, credo, ut Epicurus cupiditatum genera di- | 5.93.1 |
| viserit, non nimis fortasse subtiliter, utiliter tamen: | |
| partim esse naturales et necessarias, partim naturales | |
| et non necessarias, partim neutrum; necessarias satiari | |
| posse paene nihilo; divitias enim naturae esse para- | 5 |
| biles; secundum autem genus cupiditatum nec ad po- | |
| tiendum difficile esse censet nec vero ad carendum; | |
| tertias, quod essent plane inanes neque necessitatem | |
| modo, sed ne naturam quidem attingerent, funditus | |
| eiciendas putavit. hoc loco multa ab Epicureis dis- | 94.1 |
| putantur, eaeque voluptates singillatim extenuantur, | |
| quarum genera non contemnunt, <non> quaerunt ta- | |
| men copiam. nam et obscenas voluptates, de quibus | |
| multa ab illis habetur oratio, facilis communis in | 5 |
| medio sitas esse dicunt, easque si natura requirat, | |
| non genere aut loco aut ordine, sed forma aetate fi- | |
| gura metiendas putant, ab isque abstinere minime esse | |
| difficile, si aut valetudo aut officium aut fama postu- | |
| let, omninoque genus hoc voluptatum optabile esse, | 10 |
| si non obsit, prodesse numquam. Totumque hoc de | 95.1 |
| voluptate sic ille praecipit, ut voluptatem ipsam per se, | |
| quia voluptas sit, semper optandam <et> expetendam | |
| putet, eademque ratione dolorem ob id ipsum, quia | |
| dolor sit, semper esse fugiendum; itaque hac usurum | 5 |
| compensatione sapientem, <ut> et voluptatem fugiat, | |
| si ea maiorem dolorem effectura sit, et dolorem sus- | |
| cipiat maiorem efficientem voluptatem; omniaque | |
| iucunda, quamquam sensu corporis iudicentur, ad ani- | |
| mum referri tamen. quocirca corpus gaudere tam diu, | 96.1 |
| dum praesentem sentiret voluptatem, animum et prae- | |
| sentem percipere pariter cum corpore et prospicere | |
| venientem nec praeteritam praeterfluere sinere. ita per- | |
| petuas et contextas voluptates in sapiente fore sem- | 5 |
| per, cum expectatio speratarum voluptatum <cum> | |
| perceptarum memoria iungeretur. Atque his similia | 97.1 |
| ad victum etiam transferuntur, extenuaturque magni- | |
| ficentia et sumptus epularum, quod parvo cultu na- | |
| tura contenta sit. etenim quis hoc non videt, desideriis | |
| omnia ista condiri? Darius in fuga cum aquam tur- | 5 |
| bidam et cadaveribus inquinatam bibisset, negavit um- | |
| quam se bibisse iucundius. numquam videlicet sitiens | |
| biberat. nec esuriens Ptolomaeus ederat; cui cum per- | |
| agranti Aegyptum comitibus non consecutis cibarius | |
| in casa panis datus esset, nihil visum est illo pane | 10 |
| iucundius. Socraten ferunt, cum usque ad vesperum | |
| contentius ambularet quaesitumque esset ex eo, quare | |
| id faceret, respondisse se, quo melius cenaret, obsonare | |
| ambulando famem. quid? victum Lacedaemoniorum in | 98.1 |
| philitiis nonne videmus? ubi cum tyrannus cenavisset | |
| Dionysius, negavit se iure illo nigro, quod cenae caput | |
| erat, delectatum. tum is qui illa coxerat: 'minime mi- | |
| rum; condimenta enim defuerunt.' 'quae tandem?' in- | 5 |
| quit ille. 'labor in venatu, sudor, cursus ad Eurotam, | |
| fames, sitis. his enim rebus Lacedaemoniorum epulae | |
| condiuntur.' atque hoc non ex hominum more solum, | |
| sed etiam ex bestiis intellegi potest, quae, ut quicquid | |
| obiectum est, quod modo a natura non sit alienum, | 10 |
| eo contentae non quaerunt amplius. civitates quaedam | 99.1 |
| universae more doctae parsimonia delectantur, ut de | |
| Lacedaemoniis paulo ante diximus. Persarum a Xeno- | |
| phonte victus exponitur, quos negat ad panem ad- | |
| hibere quicquam praeter nasturcium. quamquam, si | 5 |
| quaedam etiam suaviora natura desideret, quam multa | |
| ex terra arboribusque gignuntur cum copia facili, tum | |
| suavitate praestanti! adde siccitatem, quae consequi- | |
| tur hanc continentiam in victu, adde integritatem vale- | |
| tudinis; confer sudantis ructantis refertos epulis tam- | 10 |
| quam opimos boves: tum intelleges, qui voluptatem | 100.1 |
| maxime sequantur, eos minime consequi, iucundita- | |
| temque victus esse in desiderio, non in satietate. Ti- | |
| motheum, clarum hominem Athenis et principem civi- | |
| tatis, ferunt, cum cenavisset apud Platonem eoque | 5 |
| convivio admodum delectatus esset vidissetque eum | |
| postridie, dixisse: 'vestrae quidem cenae non solum in | |
| praesentia, sed etiam postero die iucundae sunt.' quid | |
| quod ne mente quidem recte uti possumus multo cibo | |
| et potione completi? est praeclara epistula Platonis | 10 |
| ad Dionis propinquos, in qua scriptum est his fere | |
| verbis: 'quo cum venissem, vita illa beata, quae fere- | |
| batur, plena Italicarum Syracusiarumque mensarum, | |
| nullo modo mihi placuit, bis in die saturum fieri nec | |
| umquam pernoctare solum ceteraque, quae comitantur | 15 |
| huic vitae, in qua sapiens nemo efficietur umquam, | |
| moderatus vero multo minus. quae enim natura tam | |
| mirabiliter temperari potest?' quo modo igitur iucunda | 101.1 |
| vita potest esse, a qua absit prudentia, absit mode- | |
| ratio? ex quo Sardanapalli, opulentissimi Syriae regis, | |
| error adgnoscitur, qui incidi iussit in busto: | |
| 'Haec habeo, quae edi, quaeque exsaturata libido | 5 |
| Hausit; at illa iacent multa et praeclara relicta.' | |
| 'quid aliud' inquit Aristoteles 'in bovis, non in regis | |
| sepulcro inscriberes? haec habere se mortuum dicit, | |
| quae ne vivus quidem diutius habebat quam frueba- | |
| tur.' Cur igitur divitiae desiderentur, aut ubi pauper- | 102.1 |
| tas beatos esse non sinit? signis, credo, tabulis studes. | |
| si quis est qui his delectetur, nonne melius tenues ho- | |
| mines fruuntur quam illi qui is abundant? est enim | |
| earum rerum omnium <in> nostra urbe summa in pu- | 5 |
| blico copia. quae qui privatim habent, nec tam multa | |
| et raro vident, cum in sua rura venerunt; quos tamen | |
| pungit aliquid, cum, illa unde habeant, recordantur. | |
| dies deficiat, si velim paupertatis causam defendere. | |
| aperta enim res est, et cotidie nos ipsa natura admonet, | 10 |
| quam paucis, quam parvis rebus egeat, quam vilibus. |