| Ordiamur ab eo, si placet, quem mollem, quem vo- | 5.88.5 |
| luptarium dicimus. quid? is tibi mortemne videtur aut | |
| dolorem timere, qui eum diem, quo moritur, beatum | |
| appellat maxumisque doloribus adfectus eos ipsos in- | |
| ventorum suorum memoria et recordatione confutat? | |
| nec haec sic agit, ut ex tempore quasi effuttire videa- | 10 |
| tur. de morte enim ita sentit, ut dissoluto animante | |
| sensum extinctum putet, quod autem sensu careat, | |
| nihil ad nos id iudicet pertinere. item <in> dolore certa | |
| habet quae sequatur, cuius magnitudinem brevitate | |
| consolatur, longinquitatem levitate. qui tandem isti | 89.1 |
| grandiloqui contra haec duo, quae maxime angunt, | |
| melius se habent quam Epicurus? | |
| An ad cetera, quae mala putantur, non et Epicurus et | |
| reliqui philosophi satis parati videntur? quis non pau- | 5 |
| pertatem extimescit? neque tamen quisquam philoso- | |
| phorum. hic vero ipse quam parvo est contentus! nemo | |
| de tenui victu plura dixit. etenim, quae res pecuniae | |
| cupiditatem adferunt, ut amori, ut ambitioni, ut coti- | |
| dianis sumptibus copiae suppetant, cum procul ab his | 10 |
| omnibus rebus absit, cur pecuniam magnopere desi- | |
| deret vel potius cur curet omnino? an Scythes Ana- | 90.1 |
| charsis potuit pro nihilo pecuniam ducere, nostra- | |
| tes philosophi facere non poterunt? illius epistula fer- | |
| tur his verbis: 'Anacharsis Hannoni salutem. Mihi | |
| amictui est Scythicum tegimen, calciamentum solo- | 5 |
| rum callum, cubile terra, pulpamentum fames, lacte | |
| caseo carne vescor. quare ut ad quietum me licet ve- | |
| nias. munera autem ista, quibus es delectatus, vel civi- | |
| bus tuis vel diis inmortalibus dona.' omnes fere phi- | |
| losophi omnium disciplinarum, nisi quos a recta ra- | 10 |
| tione natura vitiosa detorsisset, eodem hoc animo esse | |
| potuerunt. Socrates, in pompa cum magna vis auri | 91.1 |
| argentique ferretur, 'quam multa non desidero!' in- | |
| quit. Xenocrates, cum legati ab Alexandro quinqua- | |
| ginta ei talenta attulissent, quae erat pecunia tempori- | |
| bus illis, Athenis praesertim, maxuma, abduxit lega- | 5 |
| tos ad cenam in Academiam; is apposuit tantum, | |
| quod satis esset, nullo apparatu. cum postridie ro- | |
| garent eum, cui numerari iuberet, 'quid? vos hesterna' | |
| inquit 'cenula non intellexistis me pecunia non egere?' | |
| quos cum tristioris vidisset, triginta minas accepit, ne | 10 |
| aspernari regis liberalitatem videretur. at vero Dio- | 92.1 |
| genes liberius, ut Cynicus, Alexandro roganti, ut di- | |
| ceret, si quid opus esset, 'nunc quidem paululum' in- | |
| quit 'a sole.' offecerat videlicet apricanti. et hic qui- | |
| dem disputare solebat, quanto regem Persarum vita | 5 |
| fortunaque superaret; sibi nihil deesse, illi nihil satis | |
| umquam fore; se eius voluptates non desiderare, qui- | |
| bus numquam satiari ille posset, suas eum consequi | |
| nullo modo posse. |