Et Peripateticorum quidem explicata causa est
|
5.85.11
|
praeter Theophrastum et si qui illum secuti imbecillius
|
|
horrent dolorem et reformidant; reliquis quidem licet
|
|
facere id quod fere faciunt, ut gravitatem dignitatem-
|
|
que virtutis exaggerent. quam cum ad caelum extule-
|
15
|
runt, quod facere eloquentes homines copiose solent,
|
|
reliqua ex conlatione facile est conterere atque con-
|
|
temnere. nec enim licet is, qui laudem cum dolore pe-
|
|
tendam esse dicant, negare eos esse beatos, qui illam
|
|
adepti sunt. quamquam enim sint in quibusdam ma-
|
20
|
lis, tamen hoc nomen beati longe et late patet. nam
|
86.1
|
ut quaestuosa mercatura, fructuosa aratio dicitur, non
|
|
si altera semper omni damno, altera omni tempestatis
|
|
calamitate semper vacat, sed si multo maiore ex parte
|
|
exstat in utraque felicitas, sic vita non solum si undi-
|
5
|
que referta bonis est, sed si multo maiore et graviore
|
|
ex parte bona propendent, beata recte dici potest. se-
|
87.1
|
quetur igitur horum ratione vel ad supplicium beata
|
|
vita virtutem cumque ea descendet in taurum Aristo-
|
|
tele Xenocrate Speusippo Polemone auctoribus nec
|
|
eam minis blandimentisve corrupta deseret. Eadem
|
5
|
Calliphontis erit Diodorique sententia, quorum uterque
|
|
honestatem sic complectitur, ut omnia, quae sine ea
|
|
sint, longe [et] retro ponenda censeat. Reliqui habere
|
|
se videntur angustius, enatant tamen, Epicurus Hiero-
|
|
nymus et si qui sunt qui desertum illum Carneadeum
|
10
|
<finem> curent defendere; nemo est enim eorum quin
|
|
bonorum animum putet esse iudicem eumque condoce-
|
|
faciat, ut ea, quae bona malave videantur, possit con-
|
|
temnere. nam quae tibi Epicuri videtur, eadem erit
|
88.1
|
Hieronymi et Carneadis causa et hercule omnium re-
|
|
liquorum. quis enim parum est contra mortem aut
|
|
dolorem paratus?
|
|