| Melius equidem adferre nihil possum, sed a te impe- | 5.82.11 |
| trarim lubenter, ut, nisi molestum sit, quoniam te nulla | |
| vincula impediunt ullius certae disciplinae libasque | |
| ex omnibus, quodcumque te maxime specie veritatis | |
| movet,—quod paulo ante Peripateticos veteremque | 15 |
| Academiam hortari videbare, ut sine retractatione li- | |
| bere dicere auderent sapientis esse semper beatissimos, | |
| id velim audire, quem ad modum his putes consen- | |
| taneum esse id dicere. multa enim a te contra istam | |
| sententiam dicta sunt et Stoicorum ratione conclusa. | 20 |
| Utamur igitur libertate, qua nobis solis in philoso- | 83.1 |
| phia licet uti, quorum oratio nihil ipsa iudicat, sed ha- | |
| betur in omnis partis, ut ab aliis possit ipsa per sese | |
| nullius auctoritate adiuncta iudicari. Et quoniam vi- | |
| deris hoc velle, ut, quaecumque dissentientium | 5 |
| philosophorum sententia sit de finibus, ta- | |
| men virtus satis habeat ad vitam beatam | |
| praesidii, quod quidem Carneadem disputare soli- | |
| tum accepimus; sed is ut contra Stoicos, quos stu- | |
| diosissime semper refellebat et contra quorum disci- | 10 |
| plinam ingenium eius exarserat; nos illud quidem cum | |
| pace agemus—si enim Stoici finis bonorum recte | |
| posiverunt, confecta res est: necesse est semper bea- | |
| tum esse sapientem—, sed quaeramus unam quam- | 84.1 |
| que reliquorum sententiam, si fieri potest, ut hoc prae- | |
| clarum quasi decretum beatae vitae possit omnium | |
| sententiis et disciplinis convenire. | |
| Sunt autem haec de finibus, ut opinor, retentae de- | 5 |
| fensaeque sententiae: primum simplices quattuor, nihil | |
| bonum nisi honestum, ut Stoici, nihil bonum nisi volupta- | |
| tem, ut Epicurus, nihil bonum nisi vacuitatem <doloris>, | |
| ut Hieronymus, nihil bonum nisi naturae primis bonis | |
| aut omnibus aut maxumis frui, ut Carneades contra | 10 |
| Stoicos disserebat. haec igitur simplicia, illa mixta: tria | 85.1 |
| genera bonorum, maxuma animi, secunda corporis, ex- | |
| terna tertia, ut Peripatetici nec multo veteres Acade- | |
| mici secus; voluptatem cum honestate Dinomachus et | |
| Callipho copulavit, indolentiam autem honestati Peri- | 5 |
| pateticus Diodorus adiunxit. haec sunt sententiae, quae | |
| stabilitatis aliquid habeant; nam Aristonis Pyrrhonis | |
| Erilli non nullorumque aliorum evanuerunt. hi quid | |
| possint optinere, videamus omissis Stoicis, quorum | |
| satis videor defendisse sententiam. | 10 |