| Sed adhibeat oratio modum et redeat illuc, unde | 5.80.1 |
| deflexit. dabit, inquam, se in tormenta vita beata nec | |
| iustitiam temperantiam in primisque fortitudinem, | |
| magnitudinem animi, patientiam prosecuta, cum tor- | |
| toris os viderit, consistet virtutibusque omnibus sine | 5 |
| ullo animi terrore ad cruciatum profectis resistet extra | |
| fores, ut ante dixi, limenque carceris. quid enim ea | |
| foedius, quid deformius sola relicta, <a> comitatu pul- | |
| cherrimo segregata? quod tamen fieri nullo pacto pot- | |
| est; nec enim virtutes sine beata vita cohaerere pos- | 10 |
| sunt nec illa sine virtutibus. itaque eam tergiversari | 81.1 |
| non sinent secumque rapient, ad quemcumque ipsae | |
| dolorem cruciatumque ducentur. sapientis est enim pro- | |
| prium nihil quod paenitere possit facere, nihil invitum, | |
| splendide constanter graviter honeste omnia, nihil ita | 5 |
| expectare quasi certo futurum, nihil, cum acciderit, | |
| admirari, ut inopinatum ac novum accidisse videatur, | |
| omnia ad suum arbitrium referre, suis stare iudiciis. | |
| quo quid sit beatius, mihi certe in mentem venire non | |
| potest. Stoicorum quidem facilis conclusio est; qui | 82.1 |
| cum finem bonorum esse senserint congruere naturae | |
| cumque ea convenienter vivere, cum id sit in sapientis | |
| situm non officio solum, verum etiam potestate, se- | |
| quatur necesse est, ut, cuius in potestate summum bo- | 5 |
| num, in eiusdem vita beata sit. ita fit semper vita beata | |
| sapientis. | |
| Habes, quae fortissime de beata vita dici putem et, | |
| quo modo nunc est, nisi quid tu melius attuleris, etiam | |
| verissime. | 10 |