| Dolorem vero sapiens extimescet? is enim huic ma- | 5.76.9 |
| xime sententiae repugnat. nam contra mortem nostram | 10 |
| atque nostrorum contraque aegritudinem et reliquas | |
| animi perturbationes satis esse videmur superiorum | |
| dierum disputationibus armati et parati; dolor esse | |
| videtur acerrumus virtutis adversarius; is ardentis | |
| faces intentat, is fortitudinem, magnitudinem animi, | 15 |
| patientiam se debilitaturum minatur. huic igitur suc- | 77.1 |
| cumbet virtus, huic beata sapientis et constantis viri | |
| vita cedet? quam turpe, o dii boni! pueri Spartiatae | |
| non ingemescunt verberum dolore laniati. adulescen- | |
| tium greges Lacedaemone vidimus ipsi incredibili con- | 5 |
| tentione certantis pugnis calcibus unguibus morsu de- | |
| nique, cum exanimarentur prius quam victos se fate- | |
| rentur. quae barbaria India vastior aut agrestior? in | |
| ea tamen gente primum ei, qui sapientes habentur, | |
| nudi aetatem agunt et Caucasi nives hiemalemque vim | 10 |
| perferunt sine dolore, cumque ad flammam se adpli- | |
| caverunt, sine gemitu aduruntur. mulieres vero in In- | 78.1 |
| dia, cum est cuius earum vir mortuus, in certamen iu- | |
| diciumque veniunt, quam plurumum ille dilexerit— | |
| plures enim singulis solent esse nuptae—; quae est | |
| victrix, ea laeta prosequentibus suis una cum viro in | 5 |
| rogum imponitur, illa victa maesta discedit. numquam | |
| naturam mos vinceret; est enim ea semper invicta; | |
| sed nos umbris deliciis otio languore desidia animum | |
| infecimus, opinionibus maloque more delenitum molli- | |
| vimus. Aegyptiorum morem quis ignorat? quorum in- | 10 |
| butae mentes pravitatis erroribus quamvis carnifici- | |
| nam prius subierint quam ibim aut aspidem aut faelem | |
| aut canem aut corcodillum violent, quorum etiamsi | |
| inprudentes quippiam fecerint, poenam nullam recu- | |
| sent. de hominibus loquor; quid? bestiae non frigus, | 79.1 |
| non famem, non montivagos atque silvestris cursus | |
| lustrationesque patiuntur? non pro suo partu ita pro- | |
| pugnant, ut vulnera excipiant, nullos impetus nullos | |
| ictus reformident? omitto, quae perferant quaeque pa- | 5 |
| tiantur ambitiosi honoris causa, laudis studiosi gloriae | |
| gratia, amore incensi cupiditatis. plena vita exemplo- | |
| rum est. |