| Etiamne in cruciatu atque tormentis? | 5.73.1 |
| An tu me in viola putabas aut in rosa dicere? an | |
| Epicuro, qui tantum modo induit personam philosophi | |
| et sibi ipse hoc nomen inscripsit, dicere licebit, quod | |
| quidem, ut habet se res, me tamen plaudente dicit, | 5 |
| nullum sapienti esse tempus, etiamsi uratur torquea- | |
| tur secetur, quin possit exclamare: 'quam pro nihilo | |
| puto!' cum praesertim omne malum dolore definiat | |
| bonum voluptate, haec nostra honesta turpia inrideat | |
| dicatque nos in vocibus occupatos inanis sonos fun- | 10 |
| dere, neque quicquam ad nos pertinere nisi quod aut | |
| leve aut asperum in corpore sentiatur: huic ergo, ut | |
| dixi, non multum differenti a iudicio ferarum oblivisci | |
| licebit sui et tum fortunam contemnere, cum sit omne | |
| et bonum eius et malum in potestate fortunae, tum | 15 |
| dicere se beatum in summo cruciatu atque tormentis, | |
| cum constituerit non modo summum malum esse do- | |
| lorem, sed etiam solum? nec vero illa sibi remedia | 74.1 |
| comparavit ad tolerandum dolorem, firmitatem animi, | |
| turpitudinis verecundiam, exercitationem consuetudi- | |
| nemque patiendi, praecepta fortitudinis, duritiam viri- | |
| lem, sed una se dicit recordatione adquiescere prae- | 5 |
| teritarum voluptatium, ut si quis aestuans, cum vim | |
| caloris non facile patiatur, recordari velit sese ali- | |
| quando in Arpinati nostro gelidis fluminibus circum- | |
| fusum fuisse. non enim video, quo modo sedare possint | |
| mala praesentia praeteritae voluptates—sed cum is | 75.1 |
| dicat semper beatum esse sapientem, cui dicere hoc, | |
| si sibi constare vellet, non liceret, quidnam faciendum | |
| est is qui nihil expetendum, nihil in bonis ducendum, | |
| quod honestate careat, existumant? Me quidem auc- | 5 |
| tore etiam Peripatetici veteresque Academici balbuttire | |
| aliquando desinant aperteque et clara voce audeant | |
| dicere beatam vitam in Phalaridis taurum descen- | |
| suram. sint enim tria genera bonorum, ut iam a laqueis | 76.1 |
| Stoicorum, quibus usum me pluribus quam soleo in- | |
| tellego, recedamus, sint sane illa genera bonorum, dum | |
| corporis <et> externa iaceant humi et tantum modo, | |
| quia sumenda sint, appellentur bona, animi autem illa | 5 |
| divina longe lateque se pandant caelumque contingant; | |
| ut, ea qui adeptus sit, cur eum beatum modo et non | |
| beatissimum etiam dixerim? |