| Sed ne verbis solum attingamus ea quae volumus | 5.68.1 |
| ostendere, proponenda quaedam quasi moventia sunt, | |
| quae nos magis ad cognitionem intellegentiamque | |
| convertant. sumatur enim nobis quidam praestans vir | |
| optumis artibus, isque animo parumper et cogitatione | 5 |
| fingatur. primum ingenio eximio sit necesse est; tar- | |
| dis enim mentibus virtus non facile comitatur; deinde | |
| ad investigandam veritatem studio incitato. ex quo | |
| triplex ille animi fetus existet, unus in cognitione re- | |
| rum positus et in explicatione naturae, alter in di- | 10 |
| scriptione expetendarum fugiendarumque rerum <et in | |
| ratione be>ne vivendi, tertius in iudicando, quid cui- | |
| que rei sit consequens quid repugnans, in quo inest | |
| omnis cum subtilitas disserendi, tum veritas iudicandi. | |
| quo tandem igitur gaudio adfici necesse est sapientis | 69.1 |
| animum cum his habitantem pernoctantemque curis! | |
| ut, cum totius mundi motus conversionesque per- | |
| spexerit sideraque viderit innumerabilia caelo inhae- | |
| rentia cum eius ipsius motu congruere certis infixa | 5 |
| sedibus, septem alia suos quaeque tenere cursus mul- | |
| tum inter se aut altitudine aut humilitate distantia, | |
| quorum vagi motus rata tamen et certa sui cursus spa- | |
| tia definiant—horum nimirum aspectus impulit illos | |
| veteres et admonuit, ut plura quaererent; inde est inda- | 10 |
| gatio nata initiorum et tamquam seminum, unde essent | |
| omnia orta generata concreta, quaeque cuiusque gene- | |
| ris vel inanimi vel animantis vel muti vel loquentis | |
| origo, quae vita, qui interitus quaeque ex alio in aliud | |
| vicissitudo atque mutatio, unde terra et quibus librata | 15 |
| ponderibus, quibus cavernis maria sustineantur, qua | |
| omnia delata gravitate medium mundi locum sem- | |
| per expetant, qui est idem infimus in rutundo. haec | 70.1 |
| tractanti animo et noctes et dies cogitanti existit illa | |
| <a> deo Delphis praecepta cognitio, ut ipsa se mens | |
| agnoscat coniunctamque cum divina mente se sentiat, | |
| ex quo insatiabili gaudio compleatur. ipsa enim cogi- | 5 |
| tatio de vi et natura deorum studium incendit illius | |
| aeternitatem imitandi, neque se in brevitate vitae con- | |
| locatam putat, cum rerum causas alias ex aliis aptas | |
| et necessitate nexas videt, quibus ab aeterno tempore | |
| fluentibus in aeternum ratio tamen mensque modera- | 10 |
| tur. Haec ille intuens atque suspiciens vel potius om- | 71.1 |
| nis partis orasque circumspiciens quanta rursus animi | |
| tranquillitate humana et citeriora considerat! hinc illa | |
| cognitio virtutis existit, efflorescunt genera partesque | |
| virtutum, invenitur, quid sit quod natura spectet extre- | 5 |
| mum in bonis, quid in malis ultumum, quo referenda | |
| sint officia, quae degendae aetatis ratio deligenda. qui- | |
| bus et talibus rebus exquisitis hoc vel maxime effici- | |
| tur, quod hac disputatione agimus, ut virtus ad beate | |
| vivendum sit se ipsa contenta. Sequitur tertia, quae | 72.1 |
| per omnis partis sapientiae manat et funditur, quae | |
| rem definit, genera dispertit, sequentia adiungit, per- | |
| fecta concludit, vera et falsa diiudicat, disserendi ratio | |
| et scientia. ex qua cum summa utilitas existit ad res | 5 |
| ponderandas, tum maxume ingenua delectatio et digna | |
| sapientia. Sed haec otii. transeat idem iste sapiens ad | |
| rem publicam tuendam. quid eo possit esse praestan- | |
| tius, cum †contineri prudentia utilitatem civium cer- | |
| nat, iustitia nihil in suam domum inde derivet, reli- | 10 |
| quis utatur tot tam variisque virtutibus? adiunge fruc- | |
| tum amicitiarum, in quo doctis positum est cum con- | |
| silium omnis vitae consentiens et paene conspirans, | |
| tum summa iucunditas e cotidiano cultu atque victu. | |
| Quid haec tandem vita desiderat, quo sit beatior? cui | 15 |
| refertae tot tantisque gaudiis Fortuna ipsa cedat ne- | |
| cesse est. quodsi gaudere talibus bonis animi, id est | |
| virtutibus, beatum est omnesque sapientes is gau- | |
| diis perfruuntur, omnis eos beatos esse confiteri ne- | |
| cesse est. | 20 |