| Non ego iam cum huius vita, qua taetrius miserius | 5.64.1 |
| detestabilius excogitare nihil possum, Platonis aut | |
| Archytae vitam comparabo, doctorum hominum et | |
| plane sapientium: ex eadem urbe humilem homun- | |
| culum a pulvere et radio excitabo, qui multis annis | 5 |
| post fuit, Archimedem. cuius ego quaestor ignoratum | |
| ab Syracusanis, cum esse omnino negarent, saeptum | |
| undique et vestitum vepribus et dumetis indagavi se- | |
| pulcrum. tenebam enim quosdam senariolos, quos in | |
| eius monumento esse inscriptos acceperam, qui de- | 10 |
| clarabant in summo sepulcro sphaeram esse positam | |
| cum cylindro. ego autem cum omnia conlustrarem | 65.1 |
| oculis—est enim ad portas Agragantinas magna fre- | |
| quentia sepulcrorum—, animum adverti columellam | |
| non multum e dumis eminentem, in qua inerat sphaerae | |
| figura et cylindri. atque ego statim Syracusanis— | 5 |
| erant autem principes mecum—dixi me illud ipsum | |
| arbitrari esse, quod quaererem. inmissi cum falcibus | |
| multi purgarunt et aperuerunt locum. quo cum pate- | 66.1 |
| factus esset aditus, ad adversam basim accessimus. | |
| apparebat epigramma exesis posterioribus partibus | |
| versiculorum dimidiatum fere. ita nobilissima Grae- | |
| ciae civitas, quondam vero etiam doctissima, sui civis | 5 |
| unius acutissimi monumentum ignorasset, nisi ab ho- | |
| mine Arpinate didicisset. sed redeat, unde aberravit | |
| oratio: quis est omnium, qui modo cum Musis, id est | |
| cum humanitate et cum doctrina, habeat aliquod com- | |
| mercium, qui se non hunc mathematicum malit quam | 10 |
| illum tyrannum? si vitae modum actionemque quae- | |
| rimus, alterius mens rationibus agitandis exquirendis- | |
| que alebatur cum oblectatione sollertiae, qui est unus | |
| suavissimus pastus animorum, alterius in caede et | |
| iniuriis cum et diurno et nocturno metu. age confer | 15 |
| Democritum Pythagoram, Anaxagoram: quae regna, | |
| quas opes studiis eorum et delectationibus antepones? | |
| Etenim, quae pars optuma est in homine, in ea situm | 67.1 |
| esse necesse est illud, quod quaeris, optumum. quid | |
| est autem in homine sagaci ac bona mente melius? | |
| eius bono fruendum est igitur, si beati esse volumus; | |
| bonum autem mentis est virtus; ergo hac beatam vitam | 5 |
| contineri necesse est. hinc omnia, quae pulchra ho- | |
| nesta praeclara sunt, ut supra dixi, sed dicendum idem | |
| illud paulo uberius videtur, plena gaudiorum sunt. | |
| ex perpetuis autem plenisque gaudiis cum perspicuum | |
| sit vitam beatam existere, sequitur ut ea existat ex | 10 |
| honestate. |