| Duodequadraginta annos tyrannus Syracusanorum | 5.57.1 |
| fuit Dionysius, cum quinque et viginti natus annos | |
| dominatum occupavisset. qua pulchritudine urbem, | |
| quibus autem opibus praeditam servitute oppressam | |
| tenuit civitatem! atqui de hoc homine a bonis aucto- | 5 |
| ribus sic scriptum accepimus, summam fuisse eius in | |
| victu temperantiam in rebusque gerundis virum acrem | |
| et industrium, eundem tamen maleficum natura et | |
| iniustum; ex quo omnibus bene veritatem intuentibus | |
| videri necesse est miserrimum. ea enim ipsa, quae | 10 |
| concupierat, ne tum quidem, cum omnia se posse cen- | |
| sebat, consequebatur. qui cum esset bonis parentibus | 58.1 |
| atque honesto loco natus—etsi id quidem alius alio | |
| modo tradidit—abundaretque et aequalium familiari- | |
| tatibus et consuetudine propinquorum, haberet etiam | |
| more Graeciae quosdam adulescentis amore coniunc- | 5 |
| tos, credebat eorum nemini, sed is quos ex familiis | |
| locupletium servos delegerat, quibus nomen servitu- | |
| tis ipse detraxerat, et quibusdam convenis et feris bar- | |
| baris corporis custodiam committebat. ita propter | |
| iniustam dominatus cupiditatem in carcerem quodam | 10 |
| modo ipse se incluserat. quin etiam ne tonsori collum | |
| committeret, tondere filias suas docuit. ita sordido | |
| ancillarique artificio regiae virgines ut tonstriculae | |
| tondebant barbam et capillum patris. et tamen ab is | |
| ipsis, cum iam essent adultae, ferrum removit insti- | 15 |
| tuitque, ut candentibus iuglandium putaminibus bar- | |
| bam sibi et capillum adurerent. cumque duas uxores ha- | 59.1 |
| beret, Aristomachen civem suam, Doridem autem Lo- | |
| crensem, sic noctu ad eas ventitabat, ut omnia specu- | |
| laretur et perscrutaretur ante. et cum fossam latam cu- | |
| biculari lecto circumdedisset eiusque fossae transitum | 5 |
| ponticulo ligneo coniunxisset, eum ipsum, cum forem | |
| cubiculi clauserat, detorquebat. idemque cum in com- | |
| munibus suggestis consistere non auderet, contionari | |
| ex turri alta solebat. atque is cum pila ludere vellet | 60.1 |
| —studiose enim id factitabat—tunicamque poneret, | |
| adulescentulo, quem amabat, tradidisse gladium dici- | |
| tur. hic cum quidam familiaris iocans dixisset: 'huic | |
| quidem certe vitam tuam committis' adrisissetque | 5 |
| adulescens, utrumque iussit interfici, alterum, quia | |
| viam demonstravisset interimendi sui, alterum, quia | |
| dictum id risu adprobavisset. atque eo facto sic do- | |
| luit, nihil ut tulerit gravius in vita; quem enim vehe- | |
| menter amarat, occiderat. sic distrahuntur in contra- | 10 |
| rias partis impotentium cupiditates. cum huic obsecu- | |
| tus sis, illi est repugnandum. Quamquam hic quidem | 61.1 |
| tyrannus ipse iudicavit, quam esset beatus. nam cum | |
| quidam ex eius adsentatoribus, Damocles, commemo- | |
| raret in sermone copias eius, opes, maiestatem do- | |
| minatus, rerum abundantiam, magnificentiam aedium | 5 |
| regiarum negaretque umquam beatiorem quemquam | |
| fuisse, 'visne igitur' inquit, 'o Damocle, quoniam te | |
| haec vita delectat, ipse eam degustare et fortunam | |
| experiri meam?' cum se ille cupere dixisset, conlocari | |
| iussit hominem in aureo lecto strato pulcherrimo tex- | 10 |
| tili stragulo, magnificis operibus picto, abacosque | |
| compluris ornavit argento auroque caelato. tum ad | |
| mensam eximia forma pueros delectos iussit consi- | |
| stere eosque nutum illius intuentis diligenter ministrare. | |
| aderant unguenta coronae, incendebantur odores, men- | 62.1 |
| sae conquisitissimis epulis extruebantur. fortunatus | |
| sibi Damocles videbatur. in hoc medio apparatu ful- | |
| gentem gladium e lacunari saeta equina aptum demitti | |
| iussit, ut impenderet illius beati cervicibus. itaque nec | 5 |
| pulchros illos ministratores aspiciebat nec plenum artis | |
| argentum nec manum porrigebat in mensam; iam | |
| ipsae defluebant coronae; denique exoravit tyrannum, | |
| ut abire liceret, quod iam beatus nollet esse. satisne | |
| videtur declarasse Dionysius nihil esse ei beatum, cui | 10 |
| semper aliqui terror impendeat? atque ei ne integrum | |
| quidem erat, ut ad iustitiam remigraret, civibus liber- | |
| tatem et iura redderet; is enim se adulescens inpro- | |
| vida aetate inretierat erratis eaque commiserat, ut sal- | |
| vus esse non posset, si sanus esse coepisset. Quan- | 63.1 |
| topere vero amicitias desideraret, quarum infidelita- | |
| tem extimescebat, declaravit in Pythagoriis duobus | |
| illis, quorum cum alterum vadem mortis accepisset, | |
| alter, ut vadem suum liberaret, praesto fuisset ad | 5 |
| horam mortis destinatam, 'utinam ego' inquit 'tertius | |
| vobis amicus adscriberer!' quam huic erat miserum ca- | |
| rere consuetudine amicorum, societate victus, sermone | |
| omnino familiari, homini praesertim docto a puero | |
| et artibus ingenuis erudito, musicorum vero perstu- | 10 |
| dioso; poëtam etiam tragicum—quam bonum, nihil | |
| ad rem; in hoc enim genere nescio quo pacto magis | |
| quam in aliis suum cuique pulchrum est; adhuc nemi- | |
| nem cognovi poëtam (et mihi fuit cum Aquinio ami- | |
| citia), qui sibi non optumus videretur; sic se res habet: | 15 |
| te tua, me delectant mea—sed ut ad Dionysium | |
| redeamus: omni cultu et victu humano carebat; vive- | |
| bat cum fugitivis, cum facinerosis, cum barbaris; ne- | |
| minem, qui aut libertate dignus esset aut vellet omnino | |
| liber esse, sibi amicum arbitrabatur. | 20 |