| Similemne putas C. Laelii unum consulatum fuisse, | 5.54.5 |
| et eum quidem cum repulsa (si, cum sapiens et bonus | |
| vir, qualis ille fuit, suffragiis praeteritur, non popu- | |
| lus [a bono consule] potius quam ille [a bono po- | |
| pulo] repulsam fert)—sed tamen utrum malles te, | |
| si potestas esset, semel ut Laelium consulem an ut | 10 |
| Cinnam quater? non dubito, tu quid responsurus sis; | 55.1 |
| itaque video, cui committam. non quemvis hoc idem | |
| interrogarem; responderet enim alius fortasse se | |
| non modo quattuor consulatus uni anteponere, sed | |
| unum diem Cinnae multorum et clarorum virorum | 5 |
| totis aetatibus. Laelius si digito quem attigisset, poe- | |
| nas dedisset; at Cinna collegae sui consulis Cn. Oc- | |
| tavii praecidi caput iussit, P. Crassi L. Caesaris, no- | |
| bilissimorum hominum, quorum virtus fuerat domi | |
| militiaeque cognita, M. Antonii, omnium eloquentis- | 10 |
| simi quos ego audierim, C. Caesaris, in quo mihi vi- | |
| detur specimen fuisse humanitatis salis suavitatis le- | |
| poris. beatusne igitur, qui hos interfecit? mihi con- | |
| tra non solum eo videtur miser, quod ea fecit, sed | |
| etiam quod ita se gessit, ut ea facere ei liceret (etsi | 15 |
| peccare nemini licet; sed sermonis errore labimur; id | |
| enim licere dicimus, quod cuique conceditur). utrum | 56.1 |
| tandem beatior C. Marius tum, cum Cimbricae victoriae | |
| gloriam cum collega Catulo communicavit, paene al- | |
| tero Laelio—nam hunc illi duco simillimum—, an | |
| cum civili bello victor iratus necessariis Catuli de- | 5 |
| precantibus non semel respondit, sed saepe: 'moria- | |
| tur'? in quo beatior ille, qui huic nefariae voci | |
| paruit, quam is, qui tam scelerate imperavit. nam | |
| cum accipere quam facere praestat iniuriam, tum | |
| morti iam ipsi adventanti paulum procedere ob viam, | 10 |
| quod fecit Catulus, quam quod Marius, talis viri in- | |
| teritu sex suos obruere consulatus et contaminare ex- | |
| tremum tempus aetatis. |