| Quo loco quaero, quam vim habeat libra illa Critolai, | 5.51.1 |
| qui cum in alteram lancem animi bona imponat, in | |
| alteram corporis et externa, tantum propendere illam | |
| bonorum animi lancem putet, ut terram et maria depri- | |
| mat. quid ergo aut hunc prohibet aut etiam Xenocra- | 5 |
| tem illum gravissumum philosophorum, exaggerantem | |
| tantopere virtutem, extenuantem cetera et abicientem, | |
| in virtute non beatam modo vitam, sed etiam beatis- | |
| simam ponere? quod quidem nisi fit, virtutum interitus | 52.1 |
| consequetur. nam in quem cadit aegritudo, in eundem | |
| metum cadere necesse est (est enim metus futurae | |
| aegritudinis sollicita expectatio); in quem autem me- | |
| tus, in eundem formido timiditas pavor ignavia; ergo, | 5 |
| ut idem vincatur interdum nec putet ad se praeceptum | |
| illud Atrei pertinere: | |
| 'Proinde íta parent se in víta, ut vinci nésciant.' | |
| hic autem vincetur, ut dixi, nec modo vincetur, sed | |
| etiam serviet; at nos [autem] virtutem semper libe- | 10 |
| ram volumus, semper invictam; quae nisi sunt, sublata | |
| virtus est. Atque si in virtute satis est praesidii ad | 53.1 |
| bene vivendum, satis est etiam ad beate; satis est enim | |
| certe in virtute, ut fortiter vivamus; si fortiter, etiam | |
| ut magno animo, et quidem ut nulla re umquam terre- | |
| amur semperque simus invicti. sequitur, ut nihil paeni- | 5 |
| teat, nihil desit, nihil obstet; ergo omnia profluenter | |
| absolute prospere, igitur beate. satis autem virtus ad | |
| fortiter vivendum potest; satis ergo etiam ad beate. | |
| Etenim ut stultitia, etsi adepta est quod concupivit, | 54.1 |
| numquam se tamen satis consecutam putat, sic sapien- | |
| tia semper eo contenta est quod adest, neque eam um- | |
| quam sui paenitet. |