| Atque etiam omne bonum laetabile est; quod autem | 5.43.11 |
| laetabile, id praedicandum et prae se ferendum; quod | |
| tale autem, id etiam gloriosum; si vero gloriosum, | |
| certe laudabile; quod laudabile autem, profecto etiam | |
| honestum; quod bonum igitur, id honestum. at quae | 44.1 |
| isti bona numerant, ne ipsi quidem honesta dicunt; | |
| solum igitur bonum, quod honestum; ex quo efficitur | |
| honestate una vitam contineri beatam. Non sunt igi- | |
| tur ea bona dicenda nec habenda, quibus abundantem | 5 |
| licet esse miserrimum. an dubitas quin praestans vale- | 45.1 |
| tudine, viribus, forma, acerrumis integerrumisque sen- | |
| sibus, adde etiam, si lubet, pernicitatem et velocitatem, | |
| da divitias, honores, imperia, opes, gloriam—si fue- | |
| rit is, qui haec habet, iniustus, intemperans, timidus, | 5 |
| hebeti ingenio atque nullo, dubitabisne eum miserum | |
| dicere? qualia igitur ista bona sunt, quae qui habeat | |
| miserrimus esse possit? Videamus ne, ut acervus ex | |
| sui generis granis, sic beata vita ex sui similibus parti- | |
| bus effici debeat. quod si ita est, ex bonis, quae sola | 10 |
| honesta sunt, efficiendum est beatum; ea mixta ex | |
| dissimilibus si erunt, honestum ex is effici nihil poterit; | |
| quo detracto quid poterit beatum intellegi? Etenim, | |
| quicquid est, quod bonum sit, id expetendum est; quod | |
| autem expetendum, id certe adprobandum; quod vero | 15 |
| adprobaris, id gratum acceptumque habendum; ergo | |
| etiam dignitas ei tribuenda est. quod si ita est, lauda- | |
| bile sit necesse est; bonum igitur omne laudabile. ex | |
| quo efficitur, ut, quod sit honestum, id sit solum bo- | |
| num. Quod ni ita tenebimus, multa erunt, quae nobis | 46.1 |
| bona dicenda sint; omitto divitias—quas cum quivis | |
| quamvis indignus habere possit, in bonis non numero; | |
| quod enim est bonum, id non quivis habere potest—, | |
| omitto nobilitatem famamque popularem stultorum in- | 5 |
| proborumque consensu excitatam: haec, quae sunt mi- | |
| nima, tamen bona dicantur necesse est, candiduli den- | |
| tes, venusti oculi, color suavis et ea quae Anticlea | |
| laudat Ulixi pedes abluens: | |
| 'Lénitudo orátionis, móllitudo córporis.' | 10 |
| ea si bona ducemus, quid erit in philosophi gravi- | |
| tate quam in volgi opinione stultorumque turba quod | |
| dicatur aut gravius aut grandius? At enim eadem | 47.1 |
| Stoici 'praecipua' vel 'producta' dicunt, quae 'bona' | |
| isti. dicunt illi quidem, sed is vitam beatam com- | |
| pleri negant; hi autem sine is esse nullam putant aut, | |
| si sit beata, beatissimam certe negant. nos autem vo- | 5 |
| lumus beatissimam, idque nobis Socratica illa con- | |
| clusione confirmatur. sic enim princeps ille philo- | |
| sophiae disserebat: qualis cuiusque animi adfectus | |
| esset, talem esse hominem; qualis autem homo ipse | |
| esset, talem eius esse orationem; orationi autem facta | 10 |
| similia, factis vitam. adfectus autem animi in bono | |
| viro laudabilis; et vita igitur laudabilis boni viri; et | |
| honesta ergo, quoniam laudabilis. ex quibus bonorum | |
| beatam vitam esse concluditur. Etenim, pro deorum | 48.1 |
| atque hominum fidem! parumne cognitum est superi- | |
| oribus nostris disputationibus, an delectationis et otii | |
| consumendi causa locuti sumus, sapientem ab omni | |
| concitatione animi, quam perturbationem voco, semper | 5 |
| vacare, semper in animo eius esse placidissimam | |
| pacem? vir igitur temperatus, constans, sine metu, | |
| sine aegritudine, sine alacritate futtili, sine libidine | |
| nonne beatus? at semper sapiens talis; semper igitur | |
| beatus. Iam vero qui potest vir bonus non ad id, quod | 10 |
| laudabile sit, omnia referre, quae agit quaeque sentit? | |
| refert autem omnia ad beate vivendum; beata igitur | |
| vita laudabilis; nec quicquam sine virtute laudabile: | |
| beata igitur vita virtute conficitur. Atque hoc sic etiam | 49.1 |
| concluditur: nec in misera vita quicquam est prae- | |
| dicabile aut gloriandum nec in ea, quae nec misera | |
| sit nec beata. et est in aliqua vita praedicabile ali- | |
| quid et gloriandum ac prae se ferendum, ut Epami- | 5 |
| nondas: | |
| 'Consiliis nostris laus est attonsa Laconum,' | |
| ut Africanus: | |
| 'A sole exoriente supra Maeotis paludes | |
| Nemo est qui factis aequiperare queat.' | 10 |
| quod si <est>, beata vita glorianda et praedicanda et | 50.1 |
| prae se ferenda est; nihil est enim aliud quod prae- | |
| dicandum et prae se ferendum sit. quibus positis | |
| intellegis quid sequatur. Et quidem, nisi ea vita beata | |
| est, quae est eadem honesta, sit aliud necesse est | 5 |
| melius vita beata; quod erit enim honestum, certe | |
| fatebuntur esse melius. ita erit beata vita melius | |
| aliquid; quo quid potest dici perversius? Quid? cum | |
| fatentur satis magnam vim esse in vitiis ad miseram | |
| vitam, nonne fatendum est eandem vim <in> virtute | 10 |
| esse ad beatam vitam? contrariorum enim contraria | |
| sunt consequentia. |