| Et hoc quidem mihi cum Bruto convenit, id est cum | 5.39.8 |
| Aristotele Xenocrate Speusippo Polemone. sed mihi | |
| videntur etiam beatissimi. quid enim deest ad beate vi- | 40.1 |
| vendum ei, qui confidit suis bonis? aut, qui diffidit, | |
| beatus esse qui potest? at diffidat necesse est, qui | |
| bona dividit tripertito. qui enim poterit aut corporis | |
| firmitate aut fortunae stabilitate confidere? atqui nisi | 5 |
| stabili et fixo et permanente bono beatus esse nemo | |
| potest. quid ergo eius modi istorum est? ut mihi Laco- | |
| nis illud dictum in hos cadere videatur, qui glorianti | |
| cuidam mercatori, quod multas navis in omnem oram | |
| maritimam demisisset, 'non sane optabilis quidem ista' | 10 |
| inquit 'rudentibus apta fortuna.' an dubium est quin | |
| nihil sit habendum in eo genere, quo vita beata com- | |
| pleatur, si id possit amitti? nihil enim interarescere, | |
| nihil extingui, nihil cadere debet eorum, in quibus vita | |
| beata consistit. nam qui timebit ne quid ex is deper- | 15 |
| dat, beatus esse non poterit. volumus enim eum, qui | 41.1 |
| beatus sit, tutum esse, inexpugnabilem, saeptum atque | |
| munitum, non ut parvo metu praeditus sit, sed ut nullo. | |
| ut enim innocens is dicitur, non qui leviter nocet, sed | |
| qui nihil nocet, sic sine metu is habendus est, non qui | 5 |
| parva metuit, sed qui omnino metu vacat. quae est | |
| enim alia fortitudo nisi animi adfectio cum in adeundo | |
| periculo et in labore ac dolore patiens, tum procul ab | |
| omni metu? atque haec certe non ita se haberent, nisi | |
| omne bonum in una honestate consisteret. qui autem | 42.1 |
| illam maxume optatam et expetitam securitatem— | |
| securitatem autem nunc appello vacuitatem aegritu- | |
| dinis, in qua vita beata posita est—habere quisquam | |
| potest, cui aut adsit aut adesse possit multitudo ma- | 5 |
| lorum? qui autem poterit esse celsus et erectus et ea, | |
| quae homini accidere possunt, omnia parva ducens, | |
| qualem sapientem esse volumus, nisi omnia sibi in se | |
| posita censebit? an Lacedaemonii Philippo minitante | |
| per litteras se omnia quae conarentur prohibiturum | 10 |
| quaesiverunt, num se esset etiam mori prohibiturus: | |
| vir is, quem quaerimus, non multo facilius tali animo | |
| reperietur quam civitas universa? quid? ad hanc for- | |
| titudinem, de qua loquimur, temperantia adiuncta, | |
| quae sit moderatrix omnium commotionum, quid pot- | 15 |
| est ad beate vivendum deesse ei, quem fortitudo ab | |
| aegritudine et a metu vindicet, temperantia cum a libi- | |
| dine avocet, tum insolenti alacritate gestire non sinat? | |
| haec efficere virtutem ostenderem, nisi superioribus | |
| diebus essent explicata. Atque cum perturbationes ani- | 43.1 |
| mi miseriam, sedationes autem vitam efficiant beatam, | |
| duplexque ratio perturbationis sit, quod aegritudo et | |
| metus in malis opinatis, in bonorum autem errore lae- | |
| titia gestiens libidoque versetur, quae omnia cum con- | 5 |
| silio et ratione pugnent, his tu tam gravibus concita- | |
| tionibus tamque ipsis inter se dissentientibus atque | |
| distractis quem vacuum solutum liberum videris, hunc | |
| dubitabis beatum dicere? atqui sapiens semper ita ad- | |
| fectus est; semper igitur sapiens beatus est. | 10 |