| Unde igitur ordiri rectius possumus quam a com- | 5.37.1 |
| muni parente natura? quae, quicquid genuit, non modo | |
| animal, sed etiam quod ita ortum esset e terra, ut | |
| stirpibus suis niteretur, in suo quidque genere perfec- | |
| tum esse voluit. itaque et arbores et vites et ea, quae | 5 |
| sunt humiliora neque se tollere a terra altius possunt, | |
| alia semper virent, alia hieme nudata verno tempore | |
| tepefacta frondescunt, neque est ullum quod non ita | |
| vigeat interiore quodam motu et suis in quoque semini- | |
| bus inclusis, ut aut flores aut fruges fundat aut bacas, | 10 |
| omniaque in omnibus, quantum in ipsis sit, nulla vi | |
| impediente perfecta sint. facilius vero etiam in bestiis, | 38.1 |
| quod is sensus a natura est datus, vis ipsius naturae | |
| perspici potest. namque alias bestias nantis aquarum | |
| incolas esse voluit, alias volucres caelo frui libero, ser- | |
| pentis quasdam, quasdam esse gradientis, earum ipsa- | 5 |
| rum partim solivagas, partim congregatas, inmanis | |
| alias, quasdam autem cicures, non nullas abditas terra- | |
| que tectas. atque earum quaeque suum tenens munus, | |
| cum in disparis animantis vitam transire non possit, | |
| manet in lege naturae. et ut bestiis aliud alii praecipui | 10 |
| a natura datum est, quod suum quaeque retinet nec | |
| discedit ab eo, sic homini multo quiddam praestan- | |
| tius; etsi praestantia debent ea dici, quae habent ali- | |
| quam comparationem, humanus autem animus decerp- | |
| tus ex mente divina cum alio nullo nisi cum ipso deo, | 15 |
| si hoc fas est dictu, comparari potest. hic igitur si est | 39.1 |
| excultus et si eius acies ita curata est, ut ne caecaretur | |
| erroribus, fit perfecta mens, id est absoluta ratio, quod | |
| est idem virtus. et si omne beatum est, cui nihil deest, | |
| et quod in suo genere expletum atque cumulatum est, | 5 |
| idque virtutis est proprium, certe omnes virtutis com- | |
| potes beati sunt. |