| Adducis me, ut tibi adsentiar. sed tua quoque vide | 5.32.1 |
| ne desideretur constantia. | |
| Quonam modo? | |
| Quia legi tuum nuper quartum de finibus; in eo | |
| mihi videbare contra Catonem disserens hoc velle osten- | 5 |
| dere—quod mihi quidem probatur—inter Zenonem | |
| et Peripateticos nihil praeter verborum novitatem in- | |
| teresse. quod si ita est, quid est causae quin, si Zeno- | |
| nis rationi consentaneum sit satis magnam vim in | |
| virtute esse ad beate vivendum, liceat idem Peripa- | 10 |
| teticis dicere? rem enim opinor spectari oportere, non | |
| verba. | |
| Tu quidem tabellis obsignatis agis mecum et testi- | 33.1 |
| ficaris, quid dixerim aliquando aut scripserim. cum | |
| aliis isto modo, qui legibus impositis disputant: nos | |
| in diem vivimus; quodcumque nostros animos pro- | |
| babilitate percussit, id dicimus, itaque soli sumus li- | 5 |
| beri. verum tamen, quoniam de constantia paulo ante | |
| diximus, non ego hoc loco id quaerendum puto, ve- | |
| rumne sit, quod Zenoni placuerit quodque eius audi- | |
| tori Aristoni, bonum esse solum, quod honestum esset, | |
| sed si ita esset, tum <fueritne consentaneum>, ut totum | 10 |
| hoc beate vivere in una virtute poneret. quare demus | 34.1 |
| hoc sane Bruto, ut sit beatus semper sapiens—quam | |
| sibi conveniat, ipse viderit; gloria quidem huius sen- | |
| tentiae quis est illo viro dignior?—, nos tamen tenea- | |
| mus, ut sit idem beatissimus. | 5 |
| Et si Zeno Citieus, advena quidam et ignobilis ver- | |
| borum opifex, insinuasse se in antiquam philosophiam | |
| videtur, huius sententiae gravitas a Platonis auctori- | |
| tate repetatur, apud quem saepe haec oratio usurpata | |
| est, ut nihil praeter virtutem diceretur bonum. velut | 10 |
| in Gorgia Socrates, cum esset ex eo quaesitum, Arche- | |
| laum Perdiccae filium, qui tum fortunatissimus habe- | 35.1 |
| retur, nonne beatum putaret, 'haud scio' inquit; 'num- | |
| quam enim cum eo conlocutus sum.—ain tu? an aliter | |
| id scire non potes?—nullo modo.—tu igitur ne | |
| de Persarum quidem rege magno potes dicere, bea- | 5 |
| tusne sit?—an ego possim, cum ignorem, quam sit | |
| doctus, quam vir bonus?—quid? tu in eo sitam vitam | |
| beatam putas?—ita prorsus existimo, bonos beatos, | |
| improbos miseros.—miser ergo Archelaus?—certe, | |
| si iniustus.' videturne omnem hic beatam vitam in una | 36.1 |
| virtute ponere? Quid vero? in Epitaphio quo modo | |
| idem? 'nam cui viro' inquit 'ex se ipso apta sunt | |
| omnia, quae ad beate vivendum ferunt, nec suspensa | |
| aliorum aut bono casu aut contrario pendere ex alte- | 5 |
| rius eventis et errare coguntur, huic optume vivendi | |
| ratio comparata est. hic est ille moderatus, hic fortis, | |
| hic sapiens, hic et nascentibus et cadentibus cum reli- | |
| quis commodis, tum maxime liberis parebit et oboe- | |
| diet praecepto illi veteri: neque enim laetabitur um- | 10 |
| quam nec maerebit nimis, quod semper in se ipso | |
| omnem spem reponet sui.' ex hoc igitur Platonis quasi | |
| quodam sancto augustoque fonte nostra omnis mana- | |
| bit oratio. |