| Atqui his capiuntur imperiti, et propter huius mo- | 5.28.1 |
| di sententias istorum hominum est multitudo; acute | |
| autem disputantis illud est, non quid quisque dicat, | |
| sed quid cuique dicendum sit, videre. velut in ea | |
| ipsa sententia, quam in hac disputatione suscepimus, | 5 |
| omnis bonos semper beatos volumus esse. quos dicam | |
| bonos, perspicuum est; omnibus enim virtutibus in- | |
| structos et ornatos tum sapientis, tum viros bonos | |
| dicimus. videamus, qui dicendi sint beati. equidem | 29.1 |
| eos existimo, qui sint in bonis nullo adiuncto malo; | |
| neque ulla alia huic verbo, cum beatum dicimus, sub- | |
| iecta notio est nisi secretis malis omnibus cumulata | |
| bonorum complexio. hanc assequi virtus, si quic- | 5 |
| quam praeter ipsam boni est, non potest. aderit enim | |
| malorum, si mala illa ducimus, turba quaedam: pau- | |
| pertas, ignobilitas, humilitas, solitudo, amissio suorum, | |
| graves dolores corporis, perdita valetudo, debilitas, | |
| caecitas, interitus patriae, exilium, servitus denique. | 10 |
| in his tot et tantis—atque etiam plura possunt acci- | |
| dere—potest esse sapiens; nam haec casus importat, | |
| qui in sapientem potest incurrere. at si ea mala sunt, | |
| quis potest praestare semper sapientem beatum fore, | |
| cum vel in omnibus is uno tempore esse possit? non | 30.1 |
| igitur facile concedo neque Bruto meo neque communi- | |
| bus magistris nec veteribus illis, Aristoteli Speusippo | |
| Xenocrati Polemoni, ut, cum ea quae supra enumeravi | |
| in malis numerent, idem dicant semper beatum esse | 5 |
| sapientem. quos si titulus hic delectat insignis et pul- | |
| cher, Pythagora Socrate Platone dignissimus, inducant | |
| animum illa, quorum splendore capiuntur, vires vale- | |
| tudinem pulchritudinem divitias honores opes con- | |
| temnere eaque, quae is contraria sunt, pro nihilo du- | 10 |
| cere: tum poterunt clarissima voce profiteri se neque | |
| fortunae impetu nec multitudinis opinione nec dolore | |
| nec paupertate terreri, omniaque sibi in sese esse po- | |
| sita, nec esse quicquam extra suam potestatem, quod | |
| ducant in bonis. nunc et haec loqui, quae sunt magni | 31.1 |
| cuiusdam et alti viri, et eadem, quae vulgus, in malis | |
| et bonis numerare concedi nullo modo potest. qua | |
| gloria commotus Epicurus exoritur; cui etiam, si dis | |
| placet, videtur semper sapiens beatus. hic dignitate | 5 |
| huius sententiae capitur, sed numquam id diceret, si | |
| ipse se audiret. quid est enim quod minus conveniat, | |
| quam ut is, qui vel summum vel solum malum dolorem | |
| esse dicat, idem censeat 'quam hoc suave est!' tum, | |
| cum dolore crucietur, dicturum esse sapientem? non | 10 |
| igitur ex singulis vocibus philosophi spectandi sunt, | |
| sed ex perpetuitate atque constantia. |