| Hoc illud est, quod Theophrastus sustinere non po- | 5.24.1 |
| tuit. nam cum statuisset verbera, tormenta, cruciatus, | |
| patriae eversiones, exilia, orbitates magnam vim ha- | |
| bere ad male misereque vivendum, non est ausus elate | |
| et ample loqui, cum humiliter demisseque sentiret. | 5 |
| quam bene, non quaeritur, constanter quidem certe. | |
| itaque mihi placere non solet consequentia reprehen- | |
| dere, cum prima concesseris. hic autem elegantissi- | |
| mus omnium philosophorum et eruditissimus non | |
| magnopere reprehenditur, cum tria genera dicit bono- | 10 |
| rum, vexatur autem ab omnibus primum in eo libro | |
| quem scripsit de vita beata, in quo multa disputat, | |
| quam ob rem is, qui torqueatur qui crucietur, beatus | |
| esse non possit. in eo etiam putatur dicere in rotam— | |
| id est genus quoddam tormenti apud Graecos—bea- | 15 |
| tam vitam non escendere. non usquam id quidem dicit | |
| omnino, sed quae dicit, idem valent. possum igitur, | 25.1 |
| cui concesserim in malis esse dolores corporis, in malis | |
| naufragia fortunae, huic suscensere dicenti non omnis | |
| bonos esse beatos, cum in omnis bonos ea, quae | |
| ille in malis numerat, cadere possint? vexatur idem | 5 |
| Theophrastus et libris et scholis omnium philoso- | |
| phorum, quod in Callisthene suo laudarit illam sen- | |
| tentiam: | |
| 'Vitám regit fortúna, non sapiéntia.' | |
| negant ab ullo philosopho quicquam dictum esse lan- | 10 |
| guidius. recte id quidem, sed nihil intellego dici potu- | |
| isse constantius. si enim tot sunt in corpore bona, tot | |
| extra corpus in casu atque fortuna, nonne consenta- | |
| neum est plus fortunam, quae domina rerum sit et ex- | |
| ternarum et ad corpus pertinentium, quam consilium | 26.1 |
| valere? An malumus Epicurum imitari? qui multa prae- | |
| clare saepe dicit; quam enim sibi constanter convenien- | |
| terque dicat, non laborat. laudat tenuem victum. phi- | |
| losophi id quidem, sed si Socrates aut Antisthenes dice- | 5 |
| ret, non is qui finem bonorum voluptatem esse dixerit. | |
| negat quemquam iucunde posse vivere, nisi idem ho- | |
| neste sapienter iusteque vivat. nihil gravius, nihil phi- | |
| losophia dignius, nisi idem hoc ipsum 'honeste sapien- | |
| ter iuste' ad voluptatem referret. Quid melius quam: | 10 |
| fortunam exiguam intervenire sapienti? sed hoc isne | |
| dicit, qui, cum dolorem non modo maxumum malum, | |
| sed solum malum etiam dixerit, toto corpore opprimi | |
| possit doloribus acerrumis tum, cum maxime contra | |
| fortunam glorietur? quod idem melioribus etiam ver- | 15 |
| bis Metrodorus: 'occupavi te' inquit, 'Fortuna, atque | 27.1 |
| cepi omnisque aditus tuos interclusi, ut ad me adspi- | |
| rare non posses.' praeclare, si Aristo Chius aut si Stoi- | |
| cus Zenon diceret, qui, nisi quod turpe esset, nihil ma- | |
| lum duceret; tu vero, Metrodore, qui omne bonum in | 5 |
| visceribus medullisque condideris et definieris summum | |
| bonum firma corporis adfectione explorataque <eius> | |
| spe contineri, Fortunae aditus interclusisti? quo mo- | |
| do? isto enim bono iam exspoliari potes. |