| Vellem id quidem, sed habeo paulum, quod requi- | 5.21.1 |
| ram. ego enim adsentior eorum quae posuisti alterum | |
| alteri consequens esse, ut, quem ad modum, si, quod | |
| honestum sit, id solum sit bonum, sequatur vitam bea- | |
| tam virtute confici, sic, si vita beata in virtute sit, | 5 |
| nihil esse nisi virtutem bonum. sed Brutus tuus auctore | |
| Aristo et Antiocho non sentit hoc; putat enim, etiamsi | |
| sit bonum aliquod praeter virtutem. | |
| Quid igitur? contra Brutumne me dicturum putas? | 22.1 |
| Tu vero, ut videtur; nam praefinire non est meum. | |
| Quid cuique igitur consentaneum sit, alio loco. nam | |
| ista mihi et cum Antiocho saepe et cum Aristo nuper, | |
| cum Athenis imperator apud eum deversarer, dissen- | 5 |
| sio fuit. mihi enim non videbatur quisquam esse beatus | |
| posse, cum in malis esset; in malis autem sapientem | |
| esse posse, si essent ulla corporis aut fortunae mala. | |
| dicebantur haec, quae scripsit etiam Antiochus locis | |
| pluribus, virtutem ipsam per se beatam vitam efficere | 10 |
| posse neque tamen beatissimam; deinde ex maiore | |
| parte plerasque res nominari, etiamsi quae pars abes- | |
| set, ut vires, ut valetudinem, ut divitias, ut honorem, | |
| ut gloriam, quae genere, non numero cernerentur; item | |
| beatam vitam, etiamsi ex aliqua parte clauderet, tamen | 15 |
| ex multo maiore parte optinere nomen suum. haec | 23.1 |
| nunc enucleare non ita necesse est, quamquam non | |
| constantissime dici mihi videntur. nam et, qui beatus | |
| est, non intellego quid requirat, ut sit beatior—si est | |
| enim quod desit, ne beatus quidem est—, et quod ex | 5 |
| maiore parte unam quamque rem appellari spectari- | |
| que dicunt, est ubi id isto modo valeat; cum vero tria | |
| genera malorum esse dicant, qui duorum generum ma- | |
| lis omnibus urgeatur, ut omnia advorsa sint in fortuna, | |
| omnibus oppressum corpus et confectum doloribus, | 10 |
| huic paulumne ad beatam vitam deesse dicemus, non | |
| modo ad beatissimam? |