| Atqui alterum dici non potest, quin i, qui nihil me- | 5.17.7 |
| tuant, nihil angantur, nihil concupiscant, nulla impo- | |
| tenti laetitia ecferantur, beati sint, itaque id tibi con- | |
| cedo; alterum autem iam integrum non est. superi- | 10 |
| oribus enim disputationibus effectum est vacare omni | |
| animi perturbatione sapientem. | |
| Nimirum igitur confecta res est; videtur enim ad | 18.1 |
| exitum venisse quaestio. | |
| Propemodum id quidem. | |
| Verum tamen mathematicorum iste mos est, non | |
| est philosophorum. nam geometrae cum aliquid do- | 5 |
| cere volunt, si quid ad eam rem pertinet eorum quae | |
| ante docuerunt, id sumunt pro concesso et probato, | |
| illud modo explicant, de quo ante nihil scriptum est; | |
| philosophi quamcumque rem habent in manibus, in | |
| eam quae conveniunt, congerunt omnia, etsi alio loco | 10 |
| disputata sunt. quod ni ita esset, cur Stoicus, si esset | |
| quaesitum, satisne ad beate vivendum virtus posset, | |
| multa diceret? cui satis esset respondere se ante do- | |
| cuisse nihil bonum esse nisi quod honestum esset, hoc | |
| probato consequens esse beatam vitam virtute esse | 15 |
| contentam, et quo modo hoc sit consequens illi, sic | |
| illud huic, ut, si beata vita virtute contenta sit, nisi | |
| honestum quod sit, nihil aliud sit bonum. sed tamen | 19.1 |
| non agunt sic; nam et de honesto et de summo bono | |
| separatim libri sunt, et cum ex eo efficiatur satis | |
| magnam in virtute ad beate vivendum esse vim, nihilo | |
| minus hoc agunt separatim. propriis enim et suis argu- | 5 |
| mentis et admonitionibus tractanda quaeque res est, | |
| tanta praesertim. cave enim putes ullam in philosophia | |
| vocem emissam clariorem ullumve esse philosophiae | |
| promissum uberius aut maius. Nam quid profitetur? | |
| o dii boni! perfecturam se, qui legibus suis paruisset, | 10 |
| ut esset contra fortunam semper armatus, ut omnia | |
| praesidia haberet in se bene beateque vivendi, ut esset | |
| semper denique beatus. sed videro, quid efficiat; tan- | 20.1 |
| tisper hoc ipsum magni aestumo, quod pollicetur. nam | |
| Xerxes quidem refertus omnibus praemiis donisque | |
| fortunae, non equitatu, non pedestribus copiis, non | |
| navium multitudine, non infinito pondere auri conten- | 5 |
| tus praemium proposuit, qui invenisset novam volup- | |
| tatem—qua ipsa non fuit contentus; neque enim | |
| umquam finem inveniet libido—, nos vellem praemio | |
| elicere possemus, qui nobis aliquid attulisset, quo hoc | |
| firmius crederemus. | 10 |