| Facile patior te isto modo agere, etsi iniquum est | 5.15.1 |
| praescribere mihi te, quem ad modum a me disputari | |
| velis. sed quaero, utrum aliquid actum superioribus | |
| diebus an nihil arbitremur. | |
| Actum vero, et aliquantum quidem. | 5 |
| Atqui, si ita est, profligata iam haec et paene ad | |
| exitum adducta quaestio est. | |
| Quo tandem modo? | |
| Quia motus turbulenti iactationesque animorum in- | |
| citatae et impetu inconsiderato elatae rationem omnem | 10 |
| repellentes vitae beatae nullam partem relinquunt. quis | |
| enim potest mortem aut dolorem metuens, quorum | |
| alterum saepe adest, alterum semper impendet, esse | |
| non miser? quid, si idem, quod plerumque fit, pau- | |
| pertatem ignominiam infamiam timet, si debilitatem | 15 |
| caecitatem, si denique, quod non singulis hominibus, | |
| sed potentibus populis saepe contigit, servitutem? pot- | 16.1 |
| est ea timens esse quisquam beatus? quid, qui non | |
| modo ea futura timet, verum etiam fert sustinetque | |
| praesentia—adde eodem exilia luctus orbitates: qui | |
| rebus his fractus aegritudine eliditur, potest tandem | 5 |
| esse non miserrimus? quid vero? illum, quem libidini- | |
| bus inflammatum et furentem videmus, omnia rabide | |
| adpetentem cum inexplebili cupiditate, quoque affluen- | |
| tius voluptates undique hauriat, eo gravius ardentius- | |
| que sitientem, nonne recte miserrimum dixeris? quid? | 10 |
| elatus ille levitate inanique laetitia exultans et temere | |
| gestiens nonne tanto miserior, quanto sibi videtur bea- | |
| tior? ergo ut hi miseri, sic contra illi beati, quos nulli | |
| metus terrent, nullae aegritudines exedunt, nullae li- | |
| bidines incitant, nullae futtiles laetitiae exultantes lan- | 15 |
| guidis liquefaciunt voluptatibus. ut maris igitur tran- | |
| quillitas intellegitur nulla ne minima quidem aura fluc- | |
| tus commovente, sic animi quietus et placatus status | |
| cernitur, cum perturbatio nulla est, qua moveri queat. | |
| quodsi est qui vim fortunae, qui omnia humana, quae | 17.1 |
| cuique accidere possunt, tolerabilia ducat, ex quo nec | |
| timor eum nec angor attingat, idemque si nihil con- | |
| cupiscat, nulla ecferatur animi inani voluptate, quid | |
| est cur is non beatus sit? et si haec virtute efficiuntur, | 5 |
| quid est cur virtus ipsa per se non efficiat beatos? |