| At hercule Bruto meo videtur, cuius ego iudicium, | 5.12.3 |
| pace tua dixerim, longe antepono tuo. | |
| Non dubito, nec id nunc agitur, tu illum quantum | 5 |
| ames, sed hoc, quod mihi dixi videri, quale sit, de quo | |
| a te disputari volo. | |
| Nempe negas ad beate vivendum satis posse vir- | |
| tutem? | |
| Prorsus nego. | 10 |
| Quid? ad recte honeste laudabiliter, postremo ad | |
| bene vivendum satisne est praesidi in virtute? | |
| Certe satis. | |
| Potes igitur aut, qui male vivat, non eum miserum | |
| dicere aut, quem bene fateare, eum negare beate | 15 |
| vivere? | |
| Quidni possim? nam etiam in tormentis recte ho- | |
| neste laudabiliter et ob eam rem bene vivi potest, dum | |
| modo intellegas, quid nunc dicam 'bene.' dico enim | |
| constanter graviter sapienter fortiter. haec etiam in | 13.1 |
| eculeum coiciuntur, quo vita non adspirat beata. | |
| Quid igitur? solane beata vita, quaeso, relinquitur | |
| extra ostium limenque carceris, cum constantia gra- | |
| vitas fortitudo sapientia reliquaeque virtutes rapiantur | 5 |
| ad tortorem nullumque recusent nec supplicium nec | |
| dolorem? | |
| Tu, si quid es facturus, nova aliqua conquiras opor- | |
| tet; ista me minime movent, non solum quia pervul- | |
| gata sunt, sed multo magis, quia, tamquam levia quae- | 10 |
| dam vina nihil valent in aqua, sic Stoicorum ista magis | |
| gustata quam potata delectant. velut iste chorus vir- | |
| tutum in eculeum impositus imagines constituit ante | |
| oculos cum amplissima dignitate, ut ad eas cursim | |
| perrectura nec eas beata vita a se desertas passura | 15 |
| videatur; cum autem animum ab ista pictura imagini- | 14.1 |
| busque virtutum ad rem veritatemque traduxeris, hoc | |
| nudum relinquitur, possitne quis beatus esse, quam | |
| diu torqueatur. quam ob rem hoc nunc quaeramus; | |
| virtutes autem noli vereri ne expostulent et querantur | 5 |
| se a beata vita esse relictas. si enim nulla virtus pru- | |
| dentia vacat, prudentia ipsa hoc videt, non omnis | |
| bonos esse etiam beatos, multaque de M. Atilio Q. | |
| Caepione M'. Aquilio recordatur, beatamque vitam, | |
| si imaginibus potius uti quam rebus ipsis placet, co- | 10 |
| nantem ire in eculeum retinet ipsa prudentia negatque | |
| ei cum dolore et cruciatu quicquam esse commune. |